Latin
Cap. XI
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 8
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. Raecis est aes chalcos, quod purum non modò in proprijs uenis, sed etiam in argentarijs inuenitur. Quando uerò cum substantia lapidis commistum inuenitur, op ficio fornacum fit purum. Eius tenuissimae bracteae saxis adhaerescunt, ac aes fossile plerumque argenti quiddam in se continet. Suo autem modo rubet: qui color si fueAes rubicunrit ex uenis excoctus, praestantissimum esse iudicatur. Aliud autem aes rubet, ut in Carpa dum &fuscum to monte, quod Vngaricum uocant, in Bohemia Cott enbergium, Nortuegium, &c. aliud fuscum est, sicut in Misna. Quod melius est, malleis etiam dilatatur, non funditur tantum aliud funditur sed duci non potest, sicut est illud quod in ualle Leberia apud Selestadium ef Orichalcon foditur. Inducitur quoque ei artificio quodam aureus color, appellaturque a Graecis Orichal moͤsch. con. Tinctum enim Cadmia fossili, abit in aureum colorem. Tingitur &magnete, mutaturque in candidum colorem. Infestatur autem aes uitio, quod inde aeruginem uocant, maxim me ubi acria liquefacta attigerit. Ars itaque mutans naturam, tingit aes: nam cadmiam fossilem combibens fit orichalcum, idque hac ratione. Fragmenta aeris optimi &cadmia alterna in oblongas ollas imponuntur, quae ipsae sic aere &cadmia repletae, in fornaces subtus excauatas demittuntur, ignisque accenditur, in quibusdam quasi cuniculis. Itaque cum si mul liquefacta fuerint, aes auri colore tinctum mutatur in orichalcum, quae ratio orichalci conficiendi uulgaris est. Alij alio utuntur modo, adhibita tamen cadmia. Fit quoque as album per adiectionem arsenici albi, halinitri, argenti uiui sublimati, fecis siccae uini, &c. De ferro, Cap. XII. Errum inueniri purum, nusquam à ueteribus est scriptum, sed multum habet fecis? &quum excoquitur uena liquescit atque fundi potest: &cum postea detractis re crementis refrixit, omne quidem igne accenditur &mollescit, ut malleo tractari &in bracteas queat dilatari, sed amplius facile fundi non potest, nisi in eius generis for naces rursus fuerit illatum. Quoddam est tenax, quod &optimum, ut est Suedicum, Nord uegium, &Noricum: quoddam mediocre, ut est Misnicum &Noricum cisdanubianum: Ferrugo. tertium fragile &aerosum. Infestatur autem ferrum uitio quod ferruginem &rubiginem nominant, sed in primis humore, maxime sanguine humano, contactum trahit. Verunta men tale uicium ei aquae marinae celerrime exterunt, &ab eodem uindicatur multis rebus ips si illitis, ut minio, gypso, bitumine, pice liquida. De mixturis metallorum,