Latin
73.1 to 73.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 73.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit namque uir eruditissimus atque grauis, qui inter caetera de institutione oratoria octo libros composuit, atque causarum librum perutilem edidit. Ex quibus hanc celebrem &memoria dignam habemus sententiam: Vtinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus: infantiam enim statim delitijs soluimus. Mollis quippe educatio, quam indulgen tiam uocant, neruos omnes mentis &corporis frangit. Huius ce leberrimi uiri de institutione oratoria liber cum annis fermè sex centis deperditus fuisset, à Poggio Florentino circa annum, domini t414 in Constantiensi concilio in quodam monasterio inlegerrepertus, atque eius opera transcriptus &emendatus in Italiam delatus est. De duabus insulis Balearibus, Maiorica &Minorica, hodie proprium constituentibus regnum. Limhaeduae insulae dictae sunt Gymnesiae &Baleares, una Balearis maior, &altera minor, &fuit utraque semper fertilis &optime culta, postquam scilicet à Roma nis fuerunt edomitae. Antea uerò habitatores eius corrumpebant piratica rabie maria, erantque homines feri &syluestres, qui à scopulis suis prospiciebant maria. Ascendebant inconditas rates &praenauigantes subinde inopinato impetu terruerunt. Et cum semel uenientem ab alto Romanam classem prospexissent, praedam putantes ausi etiam oc tirrere &primo impetu ingenti lapidorum saxorumque nimbo classem operuêre. Sed non su lapidatione Romanos terruerunt. Postquam enim cominus uentum est expertique rostra pila uenientia, pecudum in morem clamore sublato petierunt fuga littora, dilapsique in proximos tumulos, quaerendi fuerunt ut uincerentur Minor insula spectat ad orien sem, nutriens plurima armenta, praecipue mulos, qui et magni sunt et sonora uoce. Refer Aestutraque insula habitatoribus, qui scilicet triginta millia hominum excedunt. Habitant in is concauis, iuxtaque praecipites petras. Aureo nummo aut argenteo olim non utebantur. olligunt supra modum mulieres, ut mulierem à praedonibus captam, tribus aut quatuor redi nantuiris. Quum olim Carthaginensibus militassent, ex stipendio impenso mulieres ac uiiumemptum secumtulere. Funda utebantur in praelio, &iaciebant lapides ita robustè, ut ab aquo tormento lapis missus uideretur. Fuerunt etiam in iaciendo tam certi, ut rarò effugerit ictum appetitus locus, quod eis continuus à puericia usus praebebat, à matribus ad id certa slen coactis.