Latin
73.5 to 73.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 73.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Imponebant enim super erectum lignum panem pro signo, quem iactu petebant, Wantè cibum caperent, quàm panem lapide eiectum pro cibo sumerent matris permissu In his insulis nullum nociuum inuenitur animal, etiam si multos habeant cuniculos, qui plurimum insulas incommodant, damnaque inferunt. Non tamen semper aut ab initio creationis in eis fuerunt, sed quum uice quadam duo illati essent, generatione sic creuerunt auctique sunt, ut impleuerint totam terram, tantaque agris &domibus danna intulerint, ut incolae coacti fuerint quaerere consilium apud Romanos, quomodo animantibus illis occurrerent, praeuenirentque rabiem eorum. Tunc consilium datum, ut sserrent cattos syluestres ex Africa, illosque cum laqueis mitterent in animantium cauernas, luturumque, ut uel unguibus suis illos extraherent, aut per aliud foraminis ostium expelle sent, uenationique exponerent. Quod &factum est. Nostro aeuo hae insulae proprium aabent regnum, quod dicitur regnum de Mallorca &Menorca, complectiturque has duas insulas &tertiam Ebussum nomine, quam uulgò uocant Eiuissam, &est alijs minor, flbens duntaxat unam uillam sitam super montem. Leuatur autem per singulos annos mi gna uis salis in hac insula.