Latin
732.1 to 732.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 732.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Historia ciuitatis &ducum Lunaeburgensium. Rodunt Saxonum historiae, Hermannum Biling, cuiusdam agricolae filium, natum prope Soltouum in Luneburgensis solitudine, ualde magnum effectum apud Ottonim Imp. ob fidele ministerium quod eidem Caesari in Italia agenti, interim in Saxoniae pal tibus exhibuit: putantque hunc Hermannum construxisse arcem in monte Calcario, &fundasse prope eundem montem monasterium S. Benedicti, cuius filius Benno absoluit quae pater morte praeuentus non perfecerat. Habebatur tunc arx illa inexpugnabilis. Erat illis sit poribus iuxta montem oppidum nomine Modestorffsitum, quod alluebat amnis Elmenouli qui &hodiae per Luneburgum fluit, molas agit atque multas urbi affert commoditates, tandemque in Al bim exoneratur. Erat quoque ad iactum unius lapidis à dicto monte sita Bardouuick ciuitas antiqua, potens, &ob mercatorum in ea negotiationes ualde celebris, sed quam Henricus Leo de exilio ex Anglia reuersus, &à ciuibus urbis non receptus, quum ipse secundum maternamll neam ab Hermanno Biling descendisset, &dominium regionis ad eum spectaret, subuertit annu scilicet 1188. in die Simonis &Iudae, ex cuius ruinis adiacentia loca, potissimum autem Luntburgum plurimum fuerunt instaurata. Fundauerat etiam Carolus magnus in Bardouico episcopi tum, sed qui postea translatus fuit ad Verdensem ciuitatem. Hodie Bardouicus est uicus rullicorum, hoc nomine celebris, quod abundat olerum hortalicijs. Abest autem parum à Luneburgu uocata olim Barderopolis, sicut &hodie uulgo appellatur Barderuuick, pagus, refertus horis caulibus consitis. Deuastato itaque Bardouuico, Luneburgum coepit supra modum cresu re in aedificijs, diuitijs &mercimonijs, sicut &post aliquot annos Modestorffsub Ottonepi mo duce Brunsuicensi creuit in ciuitatem, quin &tota regio illa sub hoc principe sublimatat ad principatum, retinuitque nomen à burgo in monte extructo. Anno Christi 1369. post mortell ducis Vuilhelmi multa nata sunt dissidia &grauissimorum bellorum seminaria, unde urbs Ineburgensis non parum fuit incommodata, maxime cum Magnus dux Brunsuicensis quast permitteret, quae senatus Luneburgensis recusabat: quare dux iratus, exuit ciues priuilegil suis, accepitque ciuitatis claues, et multas ex arce intulit iniurias. Anno Christii 370. duces Saxo niae Albertus &Vuenceslaus iustismoti ex causis, conabantur sibi subiugare ducatum Lune burgensem, inueneruntque in hac re senatum Luneburgensem sibi consentientem. Is enim pel Nam. taesus Magni tyrannidem, renunciauit illius imperium atque miro astu occupauit arcem.