Latin
732.5 to 732.8
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 732.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
ascenderunt montem, simulantes se uisitaturos uespertinum officium &clanculum subuestibus gestantes arma, occuparunt arcem, totamque destruxerunt praeter unam turrim, qua perpetuo pro specula sunt usi. Translatum etiam tunc fuit coenobium sancti Michaelis in ciuitatems sam, et aduenientibus Saxoniae ducibus, homagium illis fuit factum. Orto autem bello interpurs tes, inducijsque factis Magnus dux Brunsuicensis interim subordinauit octingentos armatos i ros, quinoctu inter salinam &montem Calcarium urbem obruerent &occuparent. Sed depie hensa est fraus eius, fueruntque omnes armati illi partim casi &partim capti. Anno Christi 1378 excitato rursus bello inter principes Saxoniae &Magnum ducem Luneburgensem, occiloqum Magno dissidium sic fuit compositum, ut Albertus dux Saxoniae duceret uxorem Magni ducis relictam, &duo filij eiusdem ducis Magni, nempe Fridericus &Bernhardus acciperent coniuges, duas filias Vuenceslai ducis Saxoniae, monerentque domini in ducatu Luneburgensis, quibus &tota regio fidelitatem promisit. Anno Christi 1382, inciderunt quaedam controuersia inter duces Saxoniae, &Brunsuicensis, quae facile ad magnum creuissent bellum, nisi intercessione quorundam praelatorum &aliorum bonorum uirorum sublatae fuissent atque perpetua pax firmata. Tunc etiam Bernhardus &Henricus fratres duces Luneburgenm consirmarunt ciuitatib. Luneburgo, Hannouer, Vitzem &toti regioni antiqua ipsarum priuilegia &iura eaque cumulatoria reddiderunt. Suborta sunt deinde multa dissidia inter duces &ciuitatem ipsam Luneburgensem, sed quae per comitia, transactiones &confoederationes rursum sunt pacataAnno Christi 1400. deposito ab imperio Vuenceslao atque electo Ruperto principe Palau no, fuit Fridericus dux Brunsuicensis et Luneburgensis dum reuerteretur domum occisus int ra episcopatus Maguntinensis, &frater eius Be nhardus captus, unde graue triennale ortum fuit bellum, in quo senatus &ciuitas Luneburgensis in grauissima incidit debita. Fuerat autem Fridericus electus in Rom. regem ante Rupertum, ut suprà in catalogo Imp. scripsimus, Lubecum Suo patruo D. Sebastiano Munstero Iosephus Munsterus, S. Ollegi, ut uides, humanissime patrue, compendium breuiss. seu descriptionem Lube cae, quam ex Hermanni Bonni libello decerpsi, aliquibus additis, multisque reiectis. Ipse autem omnia ex alijs eius urbis Chronographis, multaque ex Alberto Krantzio desumpsit. Certe nihil tam magnificum de ea urbe Saxoniae prodi potest, quin non ei conueniat. Mitto quoque breuem Megapolensis ditionis &originis historicam descrionem. Scripsi etiam cuidam amico meo Brunopoli &alij Parthenopoli existenti, ut uel suxe patriae honorem ipsi suis sumptibus, uel apud Senatum aliquid praestent Si quid impetraro extemplò mittam, etiam si festinandum in tanto opere consultum haud uideatur.