Latin
SIS DELINEATA
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 81
Unproofread scanNot analysed yet
SIS DELINEATA iuxta formam seu figuram quam habuit anno ab incarnatione Christi 1548. Saluianus de Treueri. SALVIANVS episcopus Massiliensis in libro sexto de uero iudicio &prouidentia dei multa scribit de magnificentia &opulentia huius ciuitatis, sed qua incolae Christiani pessimè abusi sunt suo tempore. Scribit autem sic: Vidi ego Treueros, uiros etiam sublimes, ca lamitatibus suis factos peiores. Lugubre est referre quae uidimus, senes honoratos &Chri stianos imminente iam ciuitatis excidio, gulae ac lasciuiae seruientes. Iacebant in conuiuijs obliti honoris obliti aetatis, professionis &nominis sui.