Latin
84.1 to 84.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 84.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Principes ciuitatis cibo confecti, in uinolentia dissoluti, clamoribus rabidi, bachatione furiosi, &c. Et cum haec ita essent, plus multo est quod dicturus sum, finem perditioni huic nec ciuitatum excidia fecerunt. Nam expugnata est quater urbs Gallorum, Treueris opulentissima. Incredibile est quod loquor: Assiduitas calamitatum, augmentum illic fuit criminum. Sicut enim anguinum illud monstrum (ut fabulae ferunt) quod multiplicabat occisio, ita etiam in Gallorum excellentiss. urbe, quibus ipsis coërcebantur scelera, ijs crescebant, ut putares poenam ipsorum non aliud quam matrem esse uitiorum. Ad hoc autem postremo rabida uini auiditate peruentum est, ut principes urbis illius ne tunc quidem de conuiuijs surgerent, cum iam hostis urbem intraret. Vidi ego illic res lachrymabiles, nihil scilicet differre inter pueros et senes. Vna erat scurrilitas, una leuitas, simul omnia luxus, potationes, perditiones, cuncta omnes pariter agebant, ludebant, inebriebantur, enecabantur, lasciuiebant in conuiuijs uetuli &honorati, ad uiuendum prope iam im becilli, ad uinum praeualidissimi: infirmi ad ambulandum, robusti ad bibendum: ad gressum nu tabundi, ad saltandum expediti. Domi autem bibunt, ludunt, moechantur, insaniunt, Christum negare coeperunt. Et miramur post omnia ista, si ruinam rerum suarum passi sunt, qui tantò ante men tibus corruerunt. Nemo itaque urbem illam excidio suo tantum perisse credat. Vbi enim Inuehitur deinde episcopus santalia acta sunt, prius iam perierant, quam perirent. ctus in eos, qui post tot ciuitatis excidia, theatrum &circum in urbe quaerebant, suntque hęc uerba eius: Circenses Treuiri desideratis? &hoc uastati atque expugnati, post cladem, post sanguinem, post captiuitatem, post supplicia, post tot euersae urbis excidia? Quid la chymabilius hac stulticia? quid luctuosius hac amentia? Fateor miserrimos uos esse, creduli cum excidia passi estis, sed miseriores uos uideo cum &spectacula postulatis. Putabam enim uos in excidijs rem tantum atque substantiam, nesciebam etiam sensum atque intelligentiam perdidisse. Theatra igitur quaeritis, circum à principibus postulatis? Cui quaeso statui, cui populo, cui ciuitati? Vrbi exustae ac perditae, plebi captiuae &interemptae, quae aut perijt aut luget.