Latin
DESCRII TIO GRAE
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 931
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum Alexan der ex Persico bello elatus, superbie regię more adorari uellet, recusauit id Callisthenes, palam dictitans, eum non adorandum esse, quae res illi &multis exitio fuit. Siquidem Alexander cri minatus est Callisthenem conscium esse coniurationis, atque ideo eum truncatis membris, abscissis auribus ac naso labijsque defor matum, cum cane in cauea clausum circumferri iussit, diuque tor tum tandem necauit. Cum ergo Persae &Medi monarchiam ha buissent ducentis &uiginti annis, &Alexander superasset Da rium Persarum regem, translata est monarchia ad Graecos. Sed non diu permansit in ea regione. Siquidem extincto per uenenum Alexandro postquam duodecim annis rerum potitus fuerat, lberium eius scissum est in multa particularia regna. Ptolemaeus regnauit in Aegypto, An ssater in Graecia, Seleucus in Syria &Babylonia, Cassander in Lycia &Pamphylia &c. sterim tamen Romanum regnum supra modum creuit in potentia &fastu. Est in Mace nia ciuitas insignis, quae hodie Scopia appellatur, distans à Thessalonica itinere trium lerum, ubi tres commorantur sectae hominum. Turcae, Iudaei &Christiani: maior tamen est