Latin
931
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 931-2
Unproofread scanNot analysed yet
llinerus Turcarum. Hinc non procul distat Olympus mons, qui tantopere celebratur à poetis, quòd uertex eius attollatur ultra nubes, &accolae summitatem eius uocent coelum. Construxerunt olim gentiles in summo fastigio eius altare, consecraruntque loui. Scribit Soli nus summitatem eius esse extra tempestatem ae ris, nam non est ibi pluuia neque uentus, id quod probatum esse aiunt per scripturam in sabu lo factam &post annum illaesam repertam. Sunt etiam qui aiunt hunc montem eleuari in altum decem stadijs. Cęterum in Cypro signatur quoque Olympus unus, &alius apud Mysos, ad cuius radices asserunt Prussam ciuitatem conditam, &tertius ad mare rubrum, Item haud longe ab Heliopoli oppido. mons Athos inter Macedoniam et Thraciam situs, mirę altitudinis, ut usque ad insulam Lem non spacio trecentorum stadiorum umbram porrigere dicatur, et quicquid in uertice eius arenae inscribitur nulla iniuria aëris (quae ibi non est) obliteratur. Herodotus scribit Xer Em hunc montem iussisse intercidi, ad mare recipiendum in fossam tantae latitudinis, ut laetriremes illac simul transire possent, quod non necessitatis gratia fecisse fertur, sed ut stentiae suae monimentum posteritati relinqueret. Aiunt etiam mare iuxta hunc montem m saeuum esse, ut quadam uice de exercitu Darij regis Persarum ibi submergerentur treEntae naues, perirentque uiginti millia uirorum. Fractis enim &mersis nauibus, quosdam ltos mare illisit ad scopulos, quosdam uiuos ad littus eiecit atque ibi submersit, &qui uiui smontem peruenerunt, lacerabantur à bestijs quas mons ille nutrit. De ueneno &Magnete Macedonico. NMacedonia inuenitur uenenum ex fonte Sucistyge profluens, cuius tanta est uis, ut non aere, non ferro, non testa contineatur, nec aliter ferri nisi ungula equi potest. Tali putant Alexandrum Heracleus lapis. Vbi Magnes inuenitur. Qui melior Magnes. Magnes uim su am communi cat ferro. Aemonid. Pelasgia. Hellus. Deucalionis di luuium.