Latin
ASIA MINOR
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 980-3
Unproofread scanNot analysed yet
processit in medium Pasnucius episcopus Aegypti, qui pro confessione Christi unum amiserant oculum, cuiusque unum genu fuerat discissum, dissuasit ne constitutionem ullam facerent de abrongando sacerdotum matrimonio, ne illis scortandi ulla praeberetur occasio. In ciuitate Chalcedonensi sita è regione Constantinopolitanae urbis, magna fuit synodus celebrata, quae interocto concilia numeratur, quibus Romana ec clesia praecipuum impertitur honorem, interfueruntque huic concilio quingenti &triginta episcopi. In ciuitate Bi thyniae Bursa, quae itinere trium aut quatuor dierum distant à Constantinopoli, habent Turcarum imperatores suam sepulturam. Ciuitas est elegans, habetque multa sacella ciica templum in quibus Othomanni magnifice sunt sepulum, &habent singuli candelabrum aureum cum ardenti casdela supra sepulchrum positum, &in superioribus sacello rum locis pendent multae lampades accensae. Assistunt etsa perpetuò duodecim suae fidei sacerdotes, qui à uiriditates leorum quos gestant, uocantur Talersmanlari, qui die ne ctuque permutatis uicibus in templo orant, tres ante mers diem, tres post meridiem, tres ante medium noctis, &tres post. Est etiam in hac urbe magna nundinatio sericorum indumentorum, qua lis in tota illa regione non inuenitur. Asia minor. N Asia minori multae particulares sunt regiones, nempe Aeolia, Me onia, Ionia, Mysia, Troia, Lydia &aliae quaedam unà cum magnificis ciuitatibus, de quibus pauca quaedam subiungam. In minori Phrigia Asita fuit olim ciuitas Ilium nomine, toto orbe celeberrima, quam uulgò à regione ipsa Troiam uocant, unde per uniuersum mundum multi nobiles &magni uiri sunt dispersi, posteaquam illa per Graecos fuit delata. Sunt qui aiunt hanc urbem conditam post diluuium 828.