Latin
981.1 to 981.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 981.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
annis, ante uero Christi incarnationem 1200, annis, regnaruntque in ea sex reges, Dardanus, Erictonius, Troës, Ilus, Laumedon &Priamus, sub quo urbs fuit submersa à Graecis, idque ob hanc causam. Cum uice quadam Priamus rex Troiae absens esset, irruentes Graeci in regnum eius, euerterunt Ilium, abieruntque cum magna praeda, secum abducentes Hesio nem regis sororem. Rex uero Priamus cogitans quid facto opus esset, rursum instaurauit urben, sirmauitque contra hostiles incursus. Habuit autem uxorem Hec ubam, &ex ea quinque filios, Hectorem, Paridem (qui &Alexander) Deiphobum, Helenum &Troilum, atque tres filias, Andromacham, Cas sandram &Polyxenam. Et ut uindicaret illatas iniurias, misit Antenorem principem affinem suum lni Graeciam qui repeteret Hesionem. At illi id negantes, legatum quoque cum contumelia ablegauerum: Tunc Priamus captato cum suis consilio fecit, parari naues, &collecto milite praefecit illi ducem silium Paridem. Qui prospere cursu delatus est in Cytheriam insulam, ubi erat templum Veneris lletustum, toti Graeciae uenerandum. Celebrabatur etiam tunc festum Veneris, &confluebat ma gna populi multitudo. Caeterum Helena foemi na pulcherrima, Menelai regis Spartae uxor, cuius regnum non multum distabat ab insula, audito Troianorum aduentu desiderabat uide re hospites, atque ob id sub specie uotorum soluendorum properat ad insulam, susceptaque est magno honore ab incolis. Et cum prima lu ce ingressa esset phanum regia pompa, Paris qui de eius pulchritudine iam audierat, ingres ius est quoque templum apparatu regio. Et ut mutuo sese conspexissent, incensi sunt alter utrum. Paris occasionem non negligens, suis clàm imperat, ut noctu nauem abducant, ra pta antea Helena, &spoliato templo, id quod &fecerunt, quod audiens Priamus factum, gauisus est, sperans pro Helena sibi restitui Hesiollem. At Castor &Pollux audientes sororem iuam Helenam abduc tam, conscensa naui illico sequum tur, sed orta tempestate perierunt in mari haud procul à Lesbio littore.