Latin
v
Sebastian Münster, Cosmographia universalis v
Unproofread scanNot analysed yet
lit orbis hoc munus nouum desyderat. INVICTISSIMO IMPEratori, Caesari Carolo, huius nomi nis V. Pio, Felici, Augusto, ac rerum gestarum magnitudine incomparabili, SEBASTIANVS MVNSTERVS S. D. AMETSI à multis Historiarum amatoribus, inuictissimè Imperator, hoc opus nostrum expetatur, aegreque hactenus moras tulerint &literis suis me adhortati fuerint, ut aeditionem istam maturarem, cuius expectatione tenerentur, reuocarunt tamen ab instituto multa, potissimum autem, quòd uiuentium res non satis tutè publicantur. Nam si gloriae aliquid dederis, adulationis nota est, si contra uitio uerteris reprehendenda, hic quoque periculum ingens. Malunt enim multi esse quam dici mali.