Latin
vi
Sebastian Münster, Cosmographia universalis vi
Unproofread scanNot analysed yet
In summa, ueritatis studium semper, &in hac potissimum temporum malicia, suos habet osores. Et tamen gra uissimi quique uiri sic sentiunt &rectè quidem, scriptorem historiarum, ueritatis po tius quàm uel gloriae uel elegantiae, in scribendoue apparatus affectorem esse debere, atque omnino fauoris amorisque, &odij carere oportere affectu, ut suam apud posteros autoritatem retinere possit. Sola enim historia memoriae rerum gestarum fidelis est testis, quum omnium mortalium consensu, unicum fermè domi forisque, pa ce uel bello, sit hominum uitae documentum, &ueterum maiorumque gesta absque huiusmodi literarum monumentis perpetua obliuione delitescendo interirent. Ta ceo quòd ad plerasque uirtutes mortalium animi, ueterum exemplo, ingenti desiderio incenduntur, omnemque uiuendi normam à rerum initio in hanc hominum aeta tem ex longo temporum interuallo susceptam esse, &ita historiam humanis reb. semper fuisse necessariam, ut si unicum illius beneficium adimeretur, omnium mox mortalium ordines, leges, atque uiuendi usus interirent, honestatis, omniumque uir tutum exemplis ex mortalium uita sublatis, uitia supremo humanae uitae malo in ualescerent. Extincta historia, non liceret recordari praeteritorum, neque futura consilio, à maioribus accepto exemplo praeuenire. Quare Aristoteles, ut caetera omnia, sic illud prudentissimè dixit, eos qui historias ignorent, semper pueros esse, &proinde ab omni reipubl. administratione summouendos. Refert autem plurimum ad incolumitatem regni, si quis fines proferre, iniurias ulcisci &sua iura tueri uoluerit, suae gentis &uicinarum urbium res gestas tenere, ut ea intueri exemplorum documenta possit: si quae in illustri monumento posita sunt. Nam quis Agyptiorum sapientiam, Hebraeorum cultum &religionem, Graecorum doctrinam, Romani imperij maiestatem, maximorum denique regnorum gloriam, &,ut uno Praefatio ad inuictiss. ut uno concludam uerbo, res omnium gentium perenni dignas laude, nisi historia, fidelis antiquitatis testis, ad posteros summisit? Veritas ergo in historijs summo studio conseruanda. At in tanta rerum magnitudine quàm uarij sunt casus?