Latin
vii.1 to vii.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis vii.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nónne hi in historijs plerumque sunt sequendi, qui aut nihil aut parum ac idipsum quoque mutilum posteris tradidere? Certè in prima hominum aetate, uix ullis tanta solicitudo eaque cura fuisse creditur, ut rerum ab se gestarum memoriam ad posteros literarum monimentis perferrent. Hinc constat, multa egregia gentium facinora, clara perennique memoria digna, scriptorum penuria in aeternam gemendamque obliuionis noctem abijsse, praesertim eorum populorum, qui à ciuilioribus &elegantioribus barbari sunt appellati. Porrò his manibus, corpore &sanguine, totis denique uiribus agere, facereque impensius, quàm dicere, lubuit, illis expedita lingua, quo saepe minus etiam clara facta sermonis cultu adornare, sua extollere, aliena semper pessundare placuit, ut qui non armis, lingua tamen esset uictores: uicti magis fessi pugnando cessisse quàm in apertam fugam acti crederentur. Hinc Graecorum gesta atque Italorum facta toto orbe memo randa literis commendata, uerum si dicere licet (utor autem uerbo Iodoci Ludouici secretarij regis Poloniae) aliquanto minora quàm fama feruntur credenda. Hinc Hispaniarum, Gallorum &Germanorum res tanto sunt &uetustiores, quo citius linguae facundiam armis iunxere. Vbi enim &illud compertum, in armis uim &potestatem, in literis uero laudem &gloriam consistere, facilè factum est, ut qui Martia uirtute Ita lis aut aequales essent aut superiores, etiam lingua expeditiori sumpta, illos inge nio quoque uincerent. Hinc est quod uniuscuiuique gentis &populi res tanto sunt clariores, quanto magis eruditum nacti sunt scriptorem. Sed quia haec odiosa sunt &ex affectu fluere quibusdam uideri possunt, relinquamus &ad primorum hominum studia stylum uertamus, hinc operis nostri historici atque Cosmographici initia auspicantes, rem arduam &grandem stylo inopi &arido complexuri. Initio itaque quum aureum adhuc esse seculum, diuersis dissimile fuit studium, quisque sua arte contentus, cupiditate &inuidia nihil dominante, satis cuique sua faciebant. Postquam uero libido dominandi hominum mentes inuasit, uaria quoque studia reperta sunt. Eorum qui in altum uel fato uel ingenio agehantur, sum ma ars credita, nationes atque populos subigere, classem parare, terra marique imperium augere: uicissim quib.