Latin
Book 3, lines 3.1.1-3.1.45
Sedulius, Carmen Paschale 3.1.1-45
Not analysed yet
Primus suae Dominus thalamis dignatus adesse
Virtutis documenta dedit convivaque praesens
Pascere, non pasci veniens, mirabile! fusas
In vinum convertit aquas: amittere gaudent
Pallorem latices, mutavit laeta saporem
Unda suum largita merum, mensasque per omnes
Dulcia non nato rubuerunt pocula musto.
Implecit sex ergo lacus hoc nectare Christus:
Quippe ferax qui vitis erat virtute colona
Omnia fructificans, cuius sub tegmine blando
Mitis inocciduas enutrit pampinus uvas.
Post regulus nato quidam moriente rogabat
Flebilis et supplex Dominum, quo viseret aegrum
Febre laborantem puerum trepidamque vetaret
Labi animam de sede sua. tunc larga potestas,
Credenti quae nulla negat nec dona retardat,
Velocem comitata fidem, sermone salutem
Concedens facili: vivit iam filius, inquit,
Perge, tuus. quantum imperii fert iussio Christi!
Non dixit 'victurus erit' sed 'iam quia vivit'
More Dei, qui cuncta prius quam nata videndo
Praeteritum cernit quidquid vult esse futurum.
Inde salutiferis incedens gressibus urbes,
Oppida, rura, casas, vicos, castella peragrans,
Omnia depulsis sanabat corpora morbis.
Ecce autem mediae clamans ex agmine turbae
Leprosus poscebat opem variosque per artus
Plus candore miser: si vis, Domine, inquit, ab istis
Me maculis mundare, potes. 'volo' Christus ut inquit,
Confestim redit una cutis proprioque decore
Laeta peregrinam mutarunt membra figuram,
Inque suo magis est vix agnitus ille colore.
Forte Petri validae torrebat lampadis aestu
Febris anhela socrum, dubioque in funere pendens
Saucia sub gelidis ardebat vita periclis,
Inmensusque calor frigus letale coquebat.
At posquam fessos Domini manus adtigit artus,
Igneus ardor abiit, totisque extincta medullis
Fonte latentis aquae cecidit violentia flammae.
Quin etiam rabidas nigrorum depulit iras
Spirituum, ne flatus atrox laceraret iniqua
Peste homines operisque Dei vexaret honorem,
Quem norat non esse Dei; passimque catervas
Ut pius innumeras pulso languore saluti
Reddidit et varia populos a clade levavit.