Latin
Book 3, lines 3.1.46-3.1.94
Sedulius, Carmen Paschale 3.1.46-94
Not analysed yet
Inde marina petens arentes gressibus algas
Pressit, et exiguae conscendens robora cumbae
Aequoreas intravit aquas; Dominumque sequentes
Discipuli placido librabant carbasa ponto.
Iam procul a terris fuerat ratis actaque flabris
Sulcabat medium puppis secura profundum,
Cum subito fera surgit hiems pelagusque procellis
Vertitur et trepidam quatiunt vada salsa carinam.
Perculerat formido animos, seseque putabant
Naufraga litoreis iam tendere brachia saxis.
Ipse autem placidum carpebat pectore somnum,
Maiestate vigil, quia non dormitat in aevum,
Qui regit Israhel neque prorsus dormiet umquam.
Ergo ubi pulsa quies cunctis lacrimantibus una
Voce simul 'miserere citus, miserere, perimus,
Auxilio succurre pio', nil vota moratus,
Exurgens Dominus validis mitescere ventis
Imperat et dicto citius tumida aequora placat.
Non erat illa feri pugnax audacia ponti,
In Dominum tumidas quae surgere cogeret undas,
Nec metuenda truces agitabant flamina vires:
Sed laetum exiliens Christo mare conpulit imum
Obsequio fervere fretum, rapidoque volatu
Moverunt avidas ventorum gaudia pinnas.
Interea placido transvectus marmore puppem
Liquerat et medios lustrabat passibus agros,
Cum procul e tumulis gemino stridore ruentes
Prosiluere viri, quos non mala daemone pauco
Sed legio vexabat atrox, nexuque cruento
Saeva catenatis gestantes vincla lacertis
Angebat quoque poena duplex. heu dura furoris
Condicio! qui vim patitur magis ille ligatur.
Tunc Domini praecepta tremens exire iubentis,
Spiritus infelix hominem non audet adire,
Effigiem reddit quam Christum cernit habere:
Sed pecus, inmunda gaudens lue, semper amicum
Sordibus atque olido consuetum vivere caeno
Pro meritis petiere suis tristesque phalanges
Porcinum tenuere gregem: niger, hispidus, horrens
Talem quippe domum dignus fuit hospes habere.
Hinc alias Dominus pelago dilatus in oras,
Intravit natale solum, quo corpore nasci
Se voluit patriamque sibi pater ipse dicavit.
Ecce aderant vivum portantes iamque cadaver
Bis bina cervice viri lectoque cubantem
Vix hominem, cui vita manens sine corporis usu
Mortis imago fuit, resolutaque membra iacebant
Officiis deserta suis, fluxosque per artus
Languida dimissis pendebant vincula nervis.