Latin
Book 3, lines 3.1.283-3.1.326
Sedulius, Carmen Paschale 3.1.283-326
Not analysed yet
O meritum sublime trium, quibus illa videre
Contigit in mundo quae non sunt credita mundo!
Quid quod et Heliam et clarum videre Moysen?
Ignotos oculis viderunt lumine cordis,
Ut maior sit nostra fides: hunc esse per orbem
Principium ac finem, hunc [alpha] viderier, hunc [omega].
Quem medium tales circumfulsere prophetae,
Alter adhuc vivens, alter stans limite vitae.
Sidereoque sono 'meus est hic Filius' aiens
Ostendit verbo genitum vox patria Christum.
Posquam corporeos virtus regressa per artus
Texit adoratam carnis velamine formam,
Seque palam Dominus populis dedit: ecce repente
Vir humilis maesto deiectus lumina vultu
Procedit supplexque manus et brachia tendit
Inploratque gemens: unus mihi filius, unus
Est, Domine; horrenda lacerat quem spiritus ira
Nec linquit, nisi mergat aquis aut ignibus atris
Opprimat, atque animam dubia sub morte fatigat.
Hunc, precor, expulso miseratus utrumque furore
Redde mihi vel redde sibi, ne caeca potestas
Expellat trepidam subtracto lumine vitam.
Dixerat et genua amplectens genibusque volutans
Haerebat; Dominusque pio iam pectore votis
Adnuerat. tunc praedo furens ac noxius hostis,
Cui possessa diu est alieni fabrica iuris,
Pervasa migrare domo conpulsus, in iram
Tollitur accensam correptaque carpere membra
Nititur et frustra Domino prohibente laborans
Fugit in obscuras puero vivente tenebras.
Rex etiam solus regum et Dominus dominantum
Non dedignatus Petro piscante tributum
Solvere Caesareum, medii de gurgite ponti
Hamum ferre iubet gerolum didragmatis aurei.
Incola mox pelagi pendentia fila momordit,
Iussa tributa ferens, graviorque onerante metallo
Vilis honor piscis pretio maiore pependit.
Discipulisque suis se percontantibus, aulae
Caelestis regni quis possit maior haberi:
Ut Deus et doctor mirabilis: omnibus, inquit,
Celsior est humilis cunctisque potentior ibit
Qui cunctis subiectus erit seseque minorem
Dimissa cervice feret, velut iste videtur
Parvulus (et monstrat puerum consistere parvum);