Latin
Book 5, lines 5.1.276-5.1.318
Sedulius, Carmen Paschale 5.1.276-318
Not analysed yet
Dic, ubi nunc, tristis, victoria, dic, ubi nunc sit,
Mors, stimulus, horrenda, tuus? quæ semper opimis
Insaturata malis, cunctas invadere gentes
Pœ nali ditione soles; en pessima, non tu
Pervenis ad Christum, sed Christus pervenit ad te,
Cui licuit sine morte mori, quique omnia gignens,
Omnia constituens, te non formavit; ut esses,
Semine vipereo, culpa genitrice crearis,
Et, venia regnante, peris. Iam spiritus artus
Liquerat ad tempus, patulo iam frigida ligno
Viscera pendebant, et adhuc furor, arma ministrans,
Cuspide perfossum violat latus: eque patenti
Vulnere purpureus cruor, et simul unda cucurrit.
Hæc sunt quippe sacræ pro relligionis honore,
Corpus, sanguis, aqua, tria vitæ munera nostræ.
Fonte renascentes, membris, et sanguine Christi
Vescimur, atque ideo templum deitatis habemur:
Quod servare Deus nos annuat immaculatum,
Et faciat tenues tanto mansore capaces.
Ergo ubi depositi thesaurum corporis amplum
Nobilis accepit Domino locus ille iacente,
Nobilior surgente tamen, generatio fallax
Augebat sub corde nefas, quod nocte silenti
Discipuli Christum raperent, et abisse referrent,
Ter redeunte die, sicut prædixerat ipse.
Quo stimulante metu, vigilum munimina poscunt
Plura dari, sævaque locum obsidione teneri.
Si nondum post vincla crucis, post vulnera ferri,
Post obitum mortis, numerosa cæde cruentum,
Carnifices, implestis opus, nec creditis illum,
Qui toties imis animas produxit ab umbris,
Posse suam revocare magis, peioribus aptos
Consiliis armate dolos, signate sepulcrum,
Ponite custodes, monumento advolvite saxum.
Quis poterit servare Deum, cui cardine rerum
Cuncta patent? undis habitat, per tartara regnat,
Et cœ li de nube tonat. Quid, sæve tumultus,
Excubiis deperdis opus? quid niteris illam
Explorare fidem, cui non vis credulus esse?
Cœ perat interea post tristia sabbata felix
Irradiare dies, culmen qui nominis alti
A Domino dominante trahit, primusque videre
Promeruit nasci mundum, atque resurgere Christum.