Latin
Book 5, lines 5.1.319-5.1.364
Sedulius, Carmen Paschale 5.1.319-364
Not analysed yet
Septima nam Genesis cum dicit sabbata, claret,
Hunc orbis caput esse diem, quem gloria regis,
Nunc etiam proprii donans fulgore tropæi,
Primatum retinere dedit; hoc luminis ortu
Virgo parens, aliæque simul cum munere matres
Messis aromaticæ, notum venere gementes
Ad tumulum, vacuumque vident iam corpore factum,
Sed plenum virtute locum. Nam missus ab astris
Angelus amoti residebat vertice saxi,
Flammeus aspectu, niveo præclarus amictu.
Qui gemina specie terrorem, et gaudia portans,
Cunctaque dispensans, custodibus igne minacem
Venerat in formam, Christum quærentibus albam.
Illæ igitur Dominum calcata vivere morte
Angelica didicere fide; perterritus autem
Miles in ancipiti retinet discrimine vitam,
Deserta statione fugax, testisque timoris
Vera refert gratis; postquam data munera, fallit
Discipulumque globum placidi sub tempore sumni
Clam sibi nocturna Christum abstraxisse rapina
Compositus simulator ait. Fare, improbe custos,
Responde, scelerata cohors, si Christus, ut audes
Dicere, concluso furtim productus ab antro,
Sopitos latuit, cuius iacet intus amictus,
Cuius ad exuvias sedet Angelus? anne beati
Corporis ablator velocius esse putavit
Solvere contectum, quam devectare ligatum?
Cum mora sit furtis contraria, cautius ergo
Cum Domino potuere magis sua lintea tolli.
Mentita est vox vana sibi; tamen ista figuram
Res habet egregiam: Iudæis constat ademptum,
Quem nos devoto portamus pectore Christum.
Plange sacerdotes perituros, plange ministros,
Et populum, Iudæa, tuum pro talibus ausis.
Non tuba, non Unctus, non iam tua victima grata est.
Quænam bella tibi clanget tuba, rege perempto?
Quis tuus Unctus erit, quæ verum amiseris Unctum?
Victima quæ dabitur, cum victima pastor habetur?
Discedat synagoga, suo fuscata colore,
Ecclesiam Christus pulchro sibi iunxit amore,
Hæc est conspicuo radians in honore Mariæ:
Quæ cum clarifico semper sit nomine mater,
Semper virgo manet; huius se visibus astans
Luce palam Dominus prius obtulit, ut bona mater,
Grandia divulgans miracula, quæ fuit olim
Advenientis iter, hæc sit redeuntis et index.