Latin
1.7 to 1.8
Sedulius, Opus Paschale 1.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Rubus, innocuis quondam ignibus inuolutus, non ardens uidebatur ardere, cuius materies nec incendiis alimenta praestabat nec circumfusi caloris igne correpta detrimentis exusti roboris subiacebat. ita diuini fomitis temperabatur adtactus, ut blandiente ramis aestuantibus flamma splendor in frondibus cerneretur esse non poena. Mitis uirgae natura tractabilis in inmitem et intractabilem mutata est draconem: quae uipereos motus tam sinuoso flexa uolumine quam trisulcas uibrando linguas exercens, geminos inimicae fraudis angues absorbuit atque propriam uirgulti speciem rigida rursus mutatione suscepit.