Latin
Book 1
Sedulius, Opus Paschale 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Per media marinis fluctibus profunda latentia reuolutis in geminum latus undis et aequorea diuinitus aedificatione suspensis pedestris turba transiuit. stetit undique pontus ut murus et cognati gurgitis spoliata uelamine tellus permansit nuda, donec populus pelago gradiens absente per pelagus uestigiis hospitam peregrinis aquosae uiam carperet siccitatis. mutauit natura semitam iussa paululum relaxare constantiam, et innumera lubrici salis campos multitudo transgressa rude baptismatis mysterium nesciendo cernebat, quae per aquarum freta salubria duce Christo transiuerat. ita denique propheta cecinit illa significans: uox Domini super aquas multas. uocem igitur uerbum dici quis dubitat? uerbum patris autem Christum esse quis abneget? qui ueteris ac noui conditor testamenti inmensum primae legis abyssum suo patefecit aduentu, quatenus recentiore doctrina tamquam remotis undarum molibus intimis ac profundis sequens aetas nil periculi formidans per callem planae libertatis incederet iam secura.