Latin
2.17.1 to 2.17.12
Sedulius, Opus Paschale 2.17.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
PATES NOSTER QVI ES IN CAELIS. qui caelorum perpetem regnatorem patris audemus nomine nuncupare, primum debemus aduertere non separatim singulis, sed communiter uniuersis donum tanti muneris adtributum. nam quamuis semotus a ceteris et secretioribus habitans latenter in locis Dominum quilibet uerbis huius orationis imploret, non inquiet Pater mens, sed Pater noster, quoniam soli Christo debetur hoc uerbum, cuius proprie pater est Deus. quamquam enim in omnibus euangeliis hoc habeatur adscriptum, in illo tamen euidenter Dominus Iesus ipse capitulo iuris sui potentiam singularem docuit a populari permixtione discretam, ubi discipulos confortabat haec alloquens: uado ad Patrem meum et Patrem uestrum. quod ait meum, hanc sibi specialem gloriam congrue uindicauit; quod ait uestrum, generalem gratiam communiter cunctis esse patefecit, et quoniam scriptum est doceant uos terrena quae sunt caelestia, similitudinem faciamus hic aliquam, ut ex humanis diuina capiamus. ponamus igitur quempiam nobilem uirum, cui Filius unicus et aliquanti sint famuli. numquid ob hoc, quia pater familias adpellatur, potest apud eum seruorum ac filii par dilectionis esse condicio, cum et ipse filius dominus probetur esse cunctorum ? nos igitur utimur hac oratione, non Christus, quoniam prece huius supplicationis ipsum quoque deposcimus, qui cum patre unus est Dominus coaeternus. dicentes igitur pater noster confitemur nos omnes in ipso fratres existere. cuius nominis non debemus affectum mutuae caritatis expulsione contemnere nec originalis odii monumenta sectari, quo Cain, germani sanguinis fusor, parricidalis maculae factus est inchoator, sed mansueti spiritus igne feruentes carnalis ponamus nequitiam uetustatis et nouo homine gratulemur induti, ne cum coeperint a caelestibus opera degenerare terrena, tanto patre uideamur indigni, qui Christo nos duce sacra natos adoptione suscepit. \\SANCTIFICETVR NOMEN TVVM. sanctificatio quae potest aestimari, qua Dominus sanctificari ualeat, qui cuncta sanctificat, nisi at cor pium, mite, placidum, castum ad eius praeparemus ingressum?