Latin
2.17.13 to 2.17.26
Sedulius, Opus Paschale 2.17.13-26
Unproofread scanNot analysed yet
quatenus tali domicilio delectatus sanctificationis suae in nobis operetur augmentum, quemadmodum ipse Dominus noster Iesus Christus in discipulis se clarificatum esse memorat, qui clara semper diuinitatis luce fulgebat. nam in euangelio secundum Iohannem pro discipulis supplicat patri; inter diuersa. quae prosecutus est uerba sic inquit: et clarificatus sum in eis, scilicet quia claritatem suam in eis inuenit. ubi ergo et sanctificationis suae signa reppererit, sanctificare se ibidem dicit. pietas enim illa, sine modo mitissima, sibi conferri pronuntiat quicquid suis famulis ipsa fructificat. similis itaque sensus ostenditur et ut se benedici praecipiat, cum ipse potius uniuersa benedicat namque trium puerorum in camino canentium ab omni creatura per ordinem benedicendum Dominum generalis hymnus exclamat. ADVENIAT REGNVM TWM. regnum aduenire deposcimus regnatoris, qui regnare non desinit, ut fallacem huius mundi principem pro praesumpta puniat tyrannide solusque qui solus est suum demonstret imperium, nec morti conscium nec temporibus consumendum. nescit etenim tempus lucis illius dies nocte continuus, ubi fortissimus miles adorato Christo diuersa mundi post praelia uictor existens caesariem beati capitis ornatura perpetuae nobilitatis gratulabitur iam corona. ,FIAT VOLVNTAS TVA SICVT IN CAELO ET IN TERRA. praecedentis et hic continentiae sensus uidetur intellegi, quod iugibus dies noctesque precibus debeamus exposcere, ut illius caelum terramque uoluntas adimpleat, qui nusquam uult esse nequitiam, quo deiectum caelo diabolum nec terrae patiatur infestum nec terrenam corporis nostri substantiam tamquam limo concretam saeuus coluber ut escam suae uoracitatis inuadat ac pessimis nos suasionibus inuolutos squamosis nexibus amplectatur et ambiat, donec letalibus uenenis inebrians miserabilem uitam lambendo consumat ideoque Dominum deprecemur assidue, ut animam in nobis pariter tueatur et carnem; altera namque caeli pars sumus, altera terrae semen existimus. PANEM NOSTRVM COTIDIANVM DA NOBIS HODIE.