Latin
2.17.27 to 2.17.39
Sedulius, Opus Paschale 2.17.27-39
Unproofread scanNot analysed yet
panis alimoniam cotidiani petentibus tripartitus intellegentiae sensus aperitur, quamquam scripturas diuinas sic oporteat omnes aduerti. ergo et secundum litteram specialiter frumentarii germinis panem uescendi uidemur gratia postulare et moraliter ut serui Dominum deprecamur, quo diurnam consequi mereamur annonam, dum tamen utriusque rationis formam de spiritali nouerimus procedere disciplina. ob hoc enim epulas uictuales cotidie iubemur exposcere, ne quid in crastinum reseruantes de diuina cernamur dubitare pietate. quod tamen ita laboriosum probatur et arduum, ut a paucis uiris atque rarissimis talis queat regula custodiri. namque Dominus ipse fidelis in omnibus, qui filios Israhel productos ex Aegypto per annos in eremi sterilitate quam plurimos sabbatico tantum cibo parcentes, cotidianis dapibus gubernauit, hoc et nobis, si fides non deficiat, se daturum euangelicis sermonibus compromisit alloquens suos ita discipulos inter alia quae docebat :nolite ergo solliciti esse in crastinum. crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. si uero plenius spiritaliter dicta, de quibus loquimur, uelimus agnoscere, sentiemus hunc panem diuinum esse sermonem, a cuius substantiali doctrina si uacans animus uel paululum ieiunus remanet, magnae famis penuriam sustinebit. distantia siquidem non pusilla inter spiritales epulas et corporales existit. has etenim parcius edere, illas numquam praecipimur recusare. hic abstinentia salubris, illic auiditas fit uitalis. denique Dauid meditationem Dominicae legis exercenti die accitos nocte beatitudinem his uerbis praedicat inhaerere: beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum, et in uia peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit, sed in lege Domini uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. haec enim meditatio nimium saturat et delectat tamquam mellis crassi dulcedo, quae licet aluum cito uescentis adimpleat, nectarea tamen suauitate naturae numquam probatur horrere. audiamus hinc etiam idem propheta quid dicat: quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et fanum ori meo!