Latin
2.7.1 to 2.7.21
Sedulius, Opus Paschale 2.7.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudae, in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolimam dicentes: ubi est, qui natus est rex Iudaeorum? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare eum. audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolima cum illo. et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. at illi dixerunt: in Bethleem Iudae. sic enim scriptum est per prophetam: et tu Bethleem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda. ex te enim exiet dux, qui regat populum meumlsrahel. tunc Herodes clam uocatis magis didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. et mittens eos in Bethleem dixit: ite et interrogate diligenter de puero. et cum inueneritis, renuntiate mihi, ut et ego ueniens adorem eam. conuenienter scripturarum sanctioni concordans Christi natiuitas ab oriente fulgebat, quia implet quod Zachariae designat oratio: uisitauit nos oriens ex alto. nam et Dauiticus similia continet psalmus: in sole posuit tabernaculum suum cetera. per solem uero significat orientem, de qua regione semper oritur dies. quid igitur, Herodes, astutius furis? quid dementer insanis? Christum siquidem lingua profiteris, corde persequeris mentemque tetram et nebulosae caliginis obscuritate damnatam iucundi uultus serenitate dissimulas. Christum namque mandas inquiri non adorandum religione quam fingis, sed necandum fraudibus quas moliris. erras nimis et falleris illum credens tibi succedere, qui regia primus dominatur in sede, qui nec succedit penitus nec decedit, sed aeternus solium suae possidet maiestatis, legemque legis ac neglegis qui regi regum tua regna minitaris. caret uerbis haec culpa, caret excusatione perfidia: hunc enim conaris extinguere, quem te promiseras adorare. minus forte deliqueras, si de Christo nihil quaereres, quatenus homicida. tantum uelut ignotum hominem persequendo, non etiam sacrilegus esse Deo uidereris offenso.