Latin
2.7.22 to 2.7.28
Sedulius, Opus Paschale 2.7.22-28
Unproofread scanNot analysed yet
nonne legeras eum Dauitico cantico sic monentem: nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari? cum ergo diuinae praeceptioni parere necesse sit, ut neque christi eius neque prophetae maligna quicquam inprobitate sustineant, quia uidelicet spiritali consecratos unguento nefas grande sit contumeliose tractari: quale nomen habebit hoc crimen, at ipsum Dominum Christum, a quo christi sunt nuncupati, ipsum uerum prophetam, a quo uerax prophetia descendit, tuis ambias dolis interfici? nonne Dauid, mandatis Domini seruientem, debuisti sectari, qui Saul in speluncam, qua latebat, ingressum dum cogeretur extinguere [ita respondit:] absit a me omnino hoc, mihi non contingat a Domino, si fecero uerbum istud Domino meo, christo Domini mei, ut inferam manum meam in eum, quoniam christus Domini hic est. et ille quidem pepercit inimico se uolenti perimere. tu autem insidiaris Domino, qui mundi natus est ad salutem. quodsi nullis ut immemor ueterum tangebaris exemplis, ob hoc saltim parricidalis conatus debueras arma relinquere, ne sceptri quod gerebas deiceres potestatem, qui unctus agnosceris persequens unctionis auctorem. ne tamen nominis tui cruenta perfidia tanti sceleris a satietate discedat, sub honore crucis aetherio, sed crimine tuae gentis inferno, quod frustra saeuiens tu moliris Herodes alius post uidebit.