Latin
2.8.15 to 2.8.29
Sedulius, Opus Paschale 2.8.15-29
Unproofread scanNot analysed yet
ita enim et per prophetas suos et per se ipsum noscitur elocutus. per prophetas quidem licet saepius ista praedixerit, Dauitico tamen testimonio sic explanauit: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. mirabilem gentes hereditatem dixit, quia per noui gratiam testamenti Domino parabatur adquiri. per se autem ipsum in euangelio tamquam bonus pastor ita promisit: et alias oues habeo, quae non sunt ex hoc ouili. et illas oportet me adducere et uocem meam audient et fiet unum ouile et unus pastor. nec deuotionem munerum diuino caruisse nutu credamus. nam per illas species merito uariae significationis oblatas Christi potentia patuit declarata. aurum namque diligentius inquiramus quid pronuntiet adtributum? sine dubio tam praeclara materies et opulentia metallici splendoris inradians utpote regi memoratur inlata. sed et in hoc rege duplicem fatemur esse substantiam: Christus enim et spiritaliter regnat in caelis, et carnaliter natus est rex Iudaeis. turis autem munus, quia religioso libamini illud olim proficiebat incensum, Christo datur ut Deo; myrra uero, quia tumulandis est apta corporibus, humanam morituro per carnem sepulchralem traditur ad honorem. ipsa quoque trinae quantitatis oblatio cultum catholici dogmatis pronuntiabat ex numero, quippe Deus omnipotens, qui praesentia praeterita conspicit ac futura semperque manet mansit iugiter ac manebit, triplicis in sua deitate uirtutis in eorum temporum cursu rerum omnium posuit fundamentum, quamquam praesentia sub eius oculis semper uniuersa consistant, qui nec uetustatis senium nec iuuentutis suscepit incrementum, sed qui semper quod est idem esse non desinit. nam potestatis suae nomen excelsum Moysi sollicite perquirenti, ut Israhel populo nuntiaret, de flamma rubi non ardentis hoc edidit: ego sum qui sum, et dixit: sic dices ad filios Israhel: qui est misit me ad uos.