Latin
2.8.1 to 2.8.14
Sedulius, Opus Paschale 2.8.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Euangelicum ergo sequens ait ita capitulum: qui cum audissent regem, abierunt. et ecce stella, quam uiderant in oriente, antecedebat eos, usque dum ueniens staret supra, ubi erat puer. uidentes autem stellam gauisi sunt gaudio magno ualde, et intrantes domum inuenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adorauerunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera: aurum tus et myrram. quid est hoc, ut praecederet eos stella quam uiderant, nisi ut ducatum parui sideris intuentes materiem pleni luminis inuenirent? adorauerunt autem quia uere uenerant adorare, quod Herodes se mentiendo facturum non meruit obtinere. nisi enim ueris adoratoribus Deum non conceditur adorare, sicut ipse Dominus noster ad Samaritanam mulierem locutus est dicens: uos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. sed uenit hora et nunc est, quando ueri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ueritate. nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. licet ergo Dominicae uerba doctrinae manifesta sint et aperta, quod Deum nisi ueritas non adoret, debemus tamen uim sermonis diligentius perscrutari, quid sit uenit hora et nunc est, quando ueri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ueritate. arbitror itaque iuxta sensum, quem meae Dominus paruitati largitur, quod per significationem praesentis temporis, quo se palam mundo monstrauit, in se Patrem dixerit adorari. sic enim sequentibus patefecit alloquiis dicens: iudicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. magnifice uero postquam dixit in spiritu, adiecit et ueritate, quoniam spiritum Dei gerentes ueritas sequitur, alienum fallacia comitatur. declaratur et aliud in hac magorum persona mysterium: per illos namque gentiles et aduenas ad se Dominus noster Iesus Christus ingressos gratiam futurae legis ostendit, quod omnibus ad se gentibus ueniendi aditum iam pararit.