Latin
Book 4
Sedulius, Opus Paschale 4.11
Unproofread scanNot analysed yet
(simulatae mortis extersit. cumque perennis uitae suffragia sacris habere populos edocens institutis Deum sese manifestius aperiret, uitans paululum turbas praecipitanter infusas ad stagnum marini gurgitis uenit, paruaque Simonis residens in carina plebem litore permanentem diuinis inbuerat oraculis. tandemque dicta definiens numquam desideriis copiosa, iubet altius eunte nauicula pelago retia dimitti piscantia, quae totae noctis euoluto curriculo nihil trahere de profundis opera ualuere frustrata. paret Simon sacro laetus imperio turbasque fluctiuagas linea doctus obsidione concludens, aquosi marmoris gentes murali cinctas obsidione captiuat, tantumque piscium multitudo sinus cumulauit extensos, ut et Simonis et quae socia propter adstabat squamosis molibus occupata periculis erepta sit uix carina. sic nos etiam plerumque perturbat maximi successus inopina felicitas, et gaudium, quod uotiue suscipimus, si modum mensuramque transcenderit, uelut onus intolerabile iam timemus; quia prompta diuinitati concedere metuunt homines uel optare.