Latin
Book 4
Sedulius, Opus Paschale 4.12
Unproofread scanNot analysed yet
Talibus insignis elarusque uirtutibus urbem, quae Naim dicitur, properabat intrare discipulis Dominus populisque uallatus, cum repente iuuenis aspicit cadauer efferri uanis exequiarum muneribus tristi ministerio sublimatum, cuius matrem secundo sors inuida pridem marito, nunc filio geminae uiduauerat urnae miseria. nihilque remorata pietas, doloris inimica, uitale protinus commodauit auxilium feretroque manu redemptionis attacto dixit Dominus ad defunctum: adolescens, tibi' dico, surge. et resedit qui erat mortuus et coepit loqui, et dedit eum matri suae. licet enim iuuenis luce priuatus, torpore fuerit pigrae mortis oppressus et funus ueheretur extinctum, nec famulus Domino se uocante reticere, nec spiritus praesente uita poterat non redire. mox igitur omnis erat lacrimando qui nubilus facie redditur serenata conuentus et in recidiuum tramitem posito gressus maerore conuertens suis sedibus matrem candida reuocauit pompa gaudentem.