Latin
1.1.1 to 1.1.3
Seneca Maior, Controversiae 1.1.1-3
Not analysed yet
Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem [1] Exigitis rem magis iucundam mihi quam facilem; iubetis enim quid de his de clamatoribus sentiam, qui in aetat em meam inciderunt, indicare et si qua me moriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta colligere, ut, quamvis notitiae vestrae sub ducti sint, tamen non credatis tantum de illis sed et iudicetis. Est, fateor, iucundum mihi redire in antiqua studia melioresque ad annos respicere et vobis querentibus ,quod tantae opinionis viros audire non potueritis, detrahere temporum iniuriam . [2] sed cum multa iam mihi ex me desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit ,aurium sensum hebetaverit, nervorum fir mitatem fatigaverit, inter ea quae rettuli memoria est, res ex omnibus anim i partibus maxime delicata et fragi lis, in quam primam senectus incurrit. hanc aliquando in me floruisse, ut non tantum ad usum sufficeret sed in miraculum usque procederet, non nego; nam et duo milia nominum recitata, quo erant ordine dicta, red debam, et ab his, qui ad audiendum praecep torem meum convenerant, singulos versus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens usque ad p rimum recitabam . [3] nec ad complectenda tantum quae vellem velox mihi erat mem oria sed etiam ad continenda quae acceperam (solebat bo nae fidei esse .) nunc iam aetate quassata et longa desidia, quae iuvenilem quoque animum dissolvit, eo perducta est, ut, etiamsi potest aliquid praestare, non possit promit tere: diu ab illa nihil repetivi. nunc quia iubetis, quid possit experiar et illam omni cura scrutabor; ex parte enim bene spero, nam quaecumque apud illam aut puer aut iuvenis depo sui, quasi recentia aut modo audita sine cuncta tione profert; at si qua illi intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit, ut, etiam si saepius ingerantur, totiens tamen tam quam nova audiam . [4] ita ex memoria mea quantum vobis satis sit superest; neque enim de his me interrogatis, quos ipsi audistis, sed de his, qui ad vos usque non pervenerunt.