Latin
1.1.4 to 1.1.5
Seneca Maior, Controversiae 1.1.4-5
Not analysed yet
Fiat quod vultis: mitt atur senex in scholas, illud necesse est impetrem ,ne me quasi certum aliquem ordinem vel itis sequi in contrahendis quae mihi occurrent; necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid obvenerit adprehendam . [5] controversiarum sententias fortasse pluri bus locis ponam in una declamatione dictas ; non enim, dum quaero aliquid, invenio, sed sae pe quod quaerenti non comparuit, aliud agenti praesto est; quaedam vero, quae obver santia mihi et ex aliqua parte se ostendentia non possum occupare, eadem securo et reposito animo subito emergunt. aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu fru stra quaesita intempestive molesta est. neces se est ergo me ad delicias componam memoriae me ae, quae mihi iam olim precario paret. [6] Facitis autem, iuvenes mei, rem necessariam et utilem, quod non contenti exemplis saeculi vestri priores quoque vultis cognoscere; primum quia, quo p lura exempla inspecta sunt, plus in elo quentiam proficitur. non est unus, quamvis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori. haec rei natura est: semper citra veritat em est similitudo. deinde, ut possitis aestimare, in quantum cotidie ingenia decre scant et nescio qua iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit. quidquid Romana facundia habet, quod insolenti Graeciae aut opponat aut prae ferat, circa Ciceronem effloruit; [7] omnia ingen ia, quae lucem studiis nostris attulerunt, tunc nata sunt. in deterius deinde cotidie data r es est sive luxu temporum �nihil enim tam morti ferum ingeniis quam luxuria est �sive, cum pr etium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore q uaestuque vigentia, sive fato quodam, cuius maligna perpetuaque in rebus omnibus lex est, ut ad summ um perducta rursus ad infimum velocius quidem quam ascenderant relabantur.