Latin
1.1.166 to 1.1.171
Seneca Maior, Controversiae 1.1.166-171
Not analysed yet
CESTIVS hanc partem controversiae sic divisit: utra puella dignior sit, quae valeat; utra optione raptor dignior sit. Cestius et coniecturalem quaestionem temptavit: an haec cum raptore colluserit et in hoc rapta sit, ut huic opponeretur. [9] LATRO aiebat non quidquid spargi posset supiciose, id etiam vindicandum: colorem hunc esse, non quaestionem; eam quaestionem esse, quae impleri argumentis possit. Cestius aiebat et hanc posse impleri argumentis ***hunc sensum a Latinis iactatum NICETES dixit: EPI TEN TRITEN NUKS ECHLINEN. GLYCON dixit: ***DIOCLES CARYSTIVS dixit: ***hunc sensum VIBIVS RVFVS subtiliter dixit: volo tibi malam gratiam cum sponso tuo facere: habet amicam. in hac controversia dixit ALBVCIVS: ambulet in masculos. adeo nullum sine amatore vitium est, ut hoc quidam disertum putaverint; ego tamen magis miror hoc potuisse Albucium dicere quam aliquos potuisse laudare. Ex Latinis dixit TRIARIVS: gratulor vobis, virgines, quod citius illuxit. ARGENTARIVS dixit: quaeritis, quid isti finem rapiendi fecerit? dies. LATRO: iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset. 6. Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. archipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iuravit. relicto patre secuta est adulescentem. redit ad patrem, duxit illam. orba incidit: pater imperat, ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. nolentem abdicat. [1] PORCI LATRONIS. Pro di boni, et haec puella hospitio patris excepta est? prohibeo domo terra prohibendam. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest captivum, odisse vel patrem. 'Captus' inquit 'in tenebris iacebam'; narra, obsecro, soceri tui beneficia. Possum, iudices, esse securus? filius meus ait se uxori parricidium debere. CESTI PII. Quis interfuit nuptiis tuis? pater? denique puellae pater? [2] Ex altera parte. IVLI BASSI. Hodie captivus essem, nisi haec archipiratae filia fuisset. Vt dixi: 'patrem habeo', inter bonos captivos sepositus sum. Archipiratae filia vocatur, puto, ex aliqua nata captiva; certe animum eius natura a patre abduxerat: misericors erat, deprecabatur, flebat, movebatur periculis omnium. nihil in illa deprehendi poterat piraticum. Promisi nuptias et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit, in quem venire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alligavit, [nisi corpus omnia vinculis] quam ut orba posset divellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra vinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles manus; talem quis amare nisi misericors posset? [3] Decepi te, puella, alia pollicitus: 'cum veneris in patriam mecum, ibi tibi gratiam referam; hic catenatus, egens, squalidus quid possum? pater meus, socer tuus' �hoc enim te iam pridem vocabat �'socer' inquam 'tibi tuus gratiam referet.' Quidam avitas paternasque flagitiis obruerunt imagines, quidam ignobiles nati fecere posteris genus. in illis non servasse quod acceperant maximum dedecus, in illis quod nemo dederat fecisse laudabile est. si possent homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egens: unusquisque felicem domum invaderet. sed quando non (pos)sumus, natura nos regit et (in) quemcumque vult casum quemque mittit. tunc sumus aestimandi, cum sumus nostri. [4] quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maioribus? in VII his consulati(bus) nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae sustulissent imagines, nemo Magnum dixisset. Servium regem tulit Roma, in cuius virtutibus humilitate nominis nihil est clarius. quid tibi videntur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem publicam? quemcumque volueris revolve nobilem: ad humilitatem pervenies. quid recenseo singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere? nudi stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est humili casa nobilius, (etsi) fastigatis supra tectis auro puro fulgens praelucet Capitolium. potes obiurgare Romanes, quod humilitatem suam, cum obscurare possint, ostendunt; sed haec non putant magna, nisi apparuerit ex parvis surrexisse.