Latin
1.1.172 to 1.1.175
Seneca Maior, Controversiae 1.1.172-175
Not analysed yet
[5] 'Misereri illius oportet, quia orba est.' ista tamen est (dives,) habet propinquos, habet amicos paternos, habet te imbecillitatis suae tutorem fortissimum. omnes uxores divites servitutem exigunt: crede mihi, volet in suis regnare divitiis, et tamen aecum est eam possidere domum, quae mea non erit. si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet, et tunc est tormentum carere divitiis, cum illas iam senseris. vides, quid inter duas uxores intersit: ista, si nos reliquerit, repetet sua; haec, quod dedit, dimissa non auferet, multi duxere sine dotibus uxorem, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis et, cum possent accipere divitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam vendere. [6] aliquis in adoptionem iuvenis petitur: si volet ire, quaerat, senex ille qui petit quales et quos habeat maiores, quanta bona; an satis magno se possit addicere. aliquis capere orbos senes vult et suas spes in alienas mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur census. ubi vero quaeret uxorem, videat, an nupta sua se amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid viro inciderit, mala una tolerare: si his bonis fuerit instructa, dotata est. Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. 'Fac' inquit 'quod imperat. nolo propter me patrem tuum offendas; ibo' inquit; 'sola'. tu ibis, quoque, infelix, quas petitura regiones? est enim tibi aliquis locus? pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras. [7] CESTI PII. Solent qui coguntur a patribus, ut uxores ducant, illa dicere: 'non sumus etiamnunc apti nuptiis.' ego contra refugio uxorem, quia uxorius sum. ARELLI FVSCI patris. Impotens malum est beata uxor. cum immensum pondus auri orba attulerit, cum pecunia arcas nostras oneraverit, quid aliud quam beati serviemus? Altera filium dat tibi, altera patrimonium: pater, utra magis dives est? Locuples est, pater, quam mihi concilias; o si scires, quam dives et haec fuisset! 'Orba' inquit 'est': et haec orba est. inter duas orbas ea mihi curanda est magis, quam orbam ego feci.