Latin
1.1.176 to 1.1.180
Seneca Maior, Controversiae 1.1.176-180
Not analysed yet
[8] Divisio. In hac controversia nihil litium fuit; fere omnes consentiunt. LATRO primam quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. GALLIO subiecit huic: etiamsi potest imperare filio, ut uxorem ducat, an ei, qui iam habet. LATRO secundam fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium abdicandi, an huic liberum non fuerit parere, cum iurasset. hoc in haec divisit: an nemo iure iurando teneatur, quo per necessitatem adactus est. an expleverit ius iurandum ducendo illam uxorem. an, etiamsi non explevit, non teneatur religione qui coactus aliquid contra ius iurandum facit; hunc autem cogi a patre. si per ius iurandum [facit hunc] potest parere patri, an debeat. hic de meritis puellae et moribus. [9] Colore hoc usus est Latro pro patre: puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non esse beneficium. in argumentis eleganter hanc partem tractavit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam. deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo. HISPO ROMANIVS alio colore dixit illam non amore adulescentis sed odio patris sui secutam: voluit illi et amoris commendationem detrahere. BVTEO longe arcessito colore usus est; voluit enim videri non invito patre sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum: +re illae+ honestam condicionem nuptiarum inventam, cum alio nullo modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre. [10] sed aiebat LATRO non esse tanti detrahere illi commendationem soluti adulescentis, ut detraheretur invidia relicti patris. FVSCVS ARELLIVS egregie declamavit; non enim propter nuptias orbae dimitti illam, sed quasi orba non esset, eici iussit: non aliam sibi magis placere sed illam displicere dixit et hoc, quod LATRO transcurrerat, pressit: timere se puellam temerariam, inter piratas natam, inter piratas educatam, impiam in patrem.