Latin
1.1.21 to 1.1.25
Seneca Maior, Controversiae 1.1.21-25
Not analysed yet
[4] IVNI GALLIONIS. Ego indicabo, cur me abdices; tu indica, cur adoptaveris. quae iam accedunt nova? Equidem [nova] illud non miror, quod misericordia obicitur; illud miror, quod hic obicit. sic enim me gessi, ut hoc crimine duos patres obligarem. Vterque me amat, uterque ali miser desiderat, uterque prohibet: nec secum nec mecum (iis nec cum) fortuna bene convenit. Componite aliquando bonos quidem sed contumaces viros. uter discordiae causam praebuerit, nolite a me exigere: uterque patruus est, uterque pater est. Transit ad istum fratris sui et fortuna et animus. Misericors sum: non mutassem patrem, si naturam mutare potuissem. [5] P. ASPRENATIS. Fortunae lex est praestare quae exegeris. miserere, mutabilis est casus: dederunt victis terga victores, et quos provexerat Fortuna destituit. quid referam Marium sexto consulatu Carthagini mendicantem, septimo Romae imperantem? ne circa plura instabilis fortunae exempla te mittam, vide, quis alimenta rogetur et quis roget. IVNI OTHONIS patris. Time mutationem: et ille nihil prius ex bonis quam filium perdidit. [6] ARELLI FVSCI patris. Ecquid aperis mihi penates tuos? non sum hospes gravis: unum senem adduco. Hoc tibi vitio, pater, placui. Venit ignotus senex; volo transire iacentem: per patrem rogat. Ergo aliquis peribit fame, qui filium suum optat superstitem? Quid hoc esse dicam, quod me tam periculose abdicant, quod totiens isti fortunam mutant, quotiens ego patrem? Redite in gratiam! inter funestas acies armatae manus in foedus porriguntur. perierat totus orbis, nisi iram finiret misericordia. aut si tam pertinacia placent odia, parcite: iactatus inter duos patres, utriusque filius, semper tamen felicioris abdicatus. Positus inter duo pericula quid faciam? qui alunt abdicantur, mendicant qui non alunt. illud tamen, pater, deos testor: divitem te relinquo. [7] CESTI PII. Tali me operi praeparaveram: volebam fratres in gratiam reducere. hoc tu obicis? at, nisi impetravero, ut boni fratres sint, (quomodo) impetrabo, ne mali patres sint? Vterque me amavit, uterque pro me vota fecit; quantum est, si dixero: 'uterque me aluit'? Quae causa fuerit discordiae, nescio; timeo, ne iste prior (odiosus fuerit, qui prior) egere coepit. Quid obicis, pater? (misericordiam, puto:) scio quendam in hac civitate propter istud crimen adoptatum. 'Fratrem' inquit 'alere noluit': invenisti quod (non) possim defendere. Possum liberos tollere, ut primum hoc illis narrem, avum illorum fame perisse? Non fefelli te, qualis essem: scivisti, cum adoptares. Bis abdicatus sum; volo utramque causam meam agere, neutram per me volo; adsit mihi altus. Semper causa mea habebit advocatum patrem. Alter alterum amet: uterque me amavit. Vis illum veras poenas dare? sentiat, quam bono fratri iniuriam fecerit.