Latin
1.1.26 to 1.1.30
Seneca Maior, Controversiae 1.1.26-30
Not analysed yet
[8] POMPEI SILONIS. De patre bene ***(quam)quam eum per aetatem nosse non possum, sed habet et ille beneficium meum: duos eius filios alui. Surge, infelix senex. quid? putatis illum flere, quod eget? immo quod abdicavit qui aluit. ARGENTARI. Vides enim, liberalis in domo tua esse coepi. Ille propter me duxit uxorem, cum fortasse iuvenem adoptare posset. Haec abdicantis fuere verba: '(i) ad illum, quem magis amas quam patrem!' Non omnibus imperiis patris parendum est; nihil in te novi facio: scis me et priori patri non paruisse. Venit immissa barba capilloque deformi, non senectute sed fame membris trementibus, summissa et tenui atque elisa ieiunio voce, ut vix exaudiri posset, introrsus conditos oculos vix allevans. alui. quomodo, quaeritis? quomodo istum. [9] CORNELI HISPANI. Puta me hodie non abdicari sed adoptari; volo quaedam futuro praedicere patri: hic, quem vis adoptare, inimicum patris sui invito patre aluit; reliquit aequo animo beatam domum, ut cum mendico viveret. noveris oportet hoc eius vitium: ad praestandam calamitosis misericordiam contumax est. nec tamen habeo, quod de hoc vitio meo queri possim: hoc inveni patrem; hoc perdidi. Quam multi patres optant similem filium! bis (ab his) abdicor. Homo est; non vis alam hominem? civis est; non vis alam civem? amicus est; non vis alam amicum? propinquus est; non vis alam propinquum? sic pervenitur ad patrem: homo est, civis est, amicus est, propinquus est. condicione ergo (ista) non erit vitium porrexisse stipem, nisi dixero: 'pater est'. [10] VIBI GALLI. Circumibo tecum, pater, aliena limina, ostendam omnibus et me, qui alimenta dedi, et te, qui negasti. ROMANI HISPONIS. Scio, pater, melius esse quod tu dicis: istud ego si possem, numquam abdicatus essem. fateor, vitium est: hoc quoque in me prior emendare voluit pater nec potuit. Impulisti me in fraudem: qui me abdicabat, aiebat: 'non oportebat fieri'; tu dicebas oportere; tibi credidi. 'Non dedit' inquit 'mihi alimenta'; defuerunt tibi? Quisquis alimenta a mendico rogatus est, nihil amplius quam monstrat: 'i ad fratrem, i ad filium'. Iam quidam nobis eandem fortunam precantur; crede mihi, sacra populi lingua est.