Latin
1.1.53 to 1.1.56
Seneca Maior, Controversiae 1.1.53-56
Not analysed yet
[21] Colorem ex altera parte, quae durior est, LATRO aiebat hunc sequendum, ut gravissimarum iniuriarum inexorabilia et ardentia induceremus odia Thyes(teo) more: aiebat patrem non irasci tantum debere sed furere. ipse (in) declamatione usus est summis clamoribus illo versu tragico: cur fugis fratrem? scit ipse. Hunc colorem secutus SYRIACVS VALLIVS durum sensum videbatur non dure posuisse in narratione sic: infelicissimam ambo et tristissimam egimus vitam, excepto quod alter alterum egentem vidimus. aeque efficaciter odium videbatur expressisse fraternum hac sententia: vos, iudices, audite quam valde eguerim: fratrem rogavi! [22] Hanc partem memini apud Cestium declamari ab ALFIO FLAVO, ad quem audiendum me fama perduxerat. qui cum praetextatus esset, tantae opinionis fuit, ut populo Romano puer eloquentia notus esset. semper de illius ingenio Cestius et praedicavit et timuit: aiebat tam immature magnum ingenium non esse vitale. sed tanto concursu hominum audiebatur, ut raro auderet post illum Cestius dicere. ipse omnia mala faciebat ingenio suo, naturalis tamen illa vis eminebat, quae post multos annos iam et desidia obruta et carminibus enervata vigorem tamen suum tenuit. semper autem commendabat eloquentiam eius aliqua res extra eloquentiam: in puero lenocinium erat ingenii aetas, in iuvene desidia. [23] hic cum declamaret partem abdicantis, hanc summis clamoribus dixit sententiam: quis es tu, qui de facto patrum sententiam feras? 'ille tunc peccavit; tu nunc peccas.' ad te arbitrum odia nostra non mittimus: iudices habemus deos. et illam sententiam: audimus fratrum fabulosa certamina et incredibilia, nisi nos fuissemus; impias epulas, detestabili parricidio fugatum diem: hoc uno modo iste frater a fratre ali meruit. quam innocenter me contra parricidium vindico! filium illi suum reddo. [24] CESTIVS hunc colorem tam strictum non probavit sed dixit temperandum esse, et ipse hoc colore usus est, quem statim a principio induxit: miratur aliquis, quod, cum duo gravissimam fratris acceperimus iniuriam, ego et filius; ego solus irascor? non est, quod miretur: iam filio satisfactum est. Debuisti, inquit, me rogare, ut ipse praestarem; debuisti illum ad me perducere; debuisti reconciliationem temptare, non famam pietatis ex nostra captare discordia. Fortasse ego, cum egerem, fratrem rogassem, si tu non fuisses; fortasse ille me rogasset, si tu non fuisses; poterit nobis convenire, si non fuerit in medio quem potius miseri contumaces rogent.