Latin
1.1.57 to 1.1.62
Seneca Maior, Controversiae 1.1.57-62
Not analysed yet
[25] HERMAGORAS in hac controversia transit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut eadem res transitus esset, sententia esset, schema esset, sed, ut Latroni placebat, schema quod vulnerat, non quod titlllat: ***Ex altera parte transit a prooemio in narrationem GALLIO et ipse per sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam communem nec patrem habuissem? DIOCLES CARYSTIVS illum sensum a Latinis iactatum dixit brevissime, rarissimo genere, quod sententias verbis (duobus) consummat (nec enim paucioribus potest): ***EVCTEMON, levis declamator sed dulcis, dixit nove et amabiliter illum aeque ab omnibus vexatum sensum, quo reconciliatio fratrum temptatur: ***2. SACERDOS CASTA E CASTIS, PVRA E PVRIS SIT. Quaedam virgo a piratis capta venit; empta a lenone et prostituta est. venientes ad se exorabat stipem. militem, qui ad se venerat, cum exorare non posset, colluctantem et vim inferentem occidit. accusata et absoluta remissa ad suos est; petit sacerdotium. [1] PORCI LATRONIS. Sacerdos vestra adhuc in lupanari viveret, nisi hominem occidisset. Inter barbaros quid passa sit, nescio: quid pati potuerit, scio. Sacerdoti ne purus quidem contigit dominus. Absint ex hoc foro lenones, absint meretrices, ne quid parum sanctum occurrat, dum sacerdos legitur. Si nihil aliud, certe osculatus est te quisquis plura imputavit. O egregium pudicitiae patrocinium: 'militem occidi'; at hercule lenonem non occidisti. Deducta es in lupanar, accepisti locum, pretium constitutum est, titulus inscriptus est: hactenus in te inquiri potest; cetera nescio. quid in cellulam me et obscaenum lectulum vocas? de pudicitia sacerdotis hic quaeritur. 'Nemo' inquit 'mihi virginitatem eripuit'; sed omnes quasi erepturi venerunt, sed omnes quasi eripuissent recesserunt. Quo mihi sacerdotem, cuius precaria est castitas? Cum ex illo lupanari cruenta fugeres, si qua tibi occurrisset ***Si mater tua prostitisset, tibi noceret; propter te liberis tuis sacerdotium non dare(tur).