Latin
10.1.114 to 10.1.119
Seneca Maior, Controversiae 10.1.114-119
Not analysed yet
CESTI PII. Vt hanc causam susciperem, ne ab eis quidem rogatus sum, pro quibus ago. quid enim miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid infelix iste peccavit aliud quam quod natus est? CLODI TVRRINI patris. Age, si quis agnoverit suum, petes alimenta, tamquam alueris? non est, quod timeas: nemo agnoscet. O miserum, si quis alimenta suo dat! o miserum, si negat! Ita nos istis vindictam negaturos putas, quibus ne id quidem negamus, quod tibi daturi sunt? Et quod indignissimum est: cum tam crudelis sit, misericordia publica vivit. Venite, miseri, et hodie primum vobis rogate. [7] MENTONIS. Errant miseri circa parentum suorum domos, et fortasse aliquis a patre alumenta non impetrat. Nulli plus reddunt integra mancipia. 'Cur tu tam exiguum refers? +vitus est equas+ poterat, ut non rogares, ut non acciperes. spiritum tibi non relinquerem, [tibi] nisi crudelior futurus essem relinquendo.' 'Tibi cotidiana captura non respondet. apparet te nondum hominibus satis miserum videri.' GAVI SILONIS. 'Tu' inquit 'in illa vicinia mendicabis, tu ad (illud) limen accedes', et crudelissi(mus) miseris parentium domos monstrat. 'Hic non facile stipem impetrat; etiamnunc aliquid illi detrahatur.' [8] IVNI GALLIONIS. 'Serva oculos, ut videat, quem roget. serva manus, ut habeat, quibus stipem accipiat.' Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia. feriatis maxime ac sollemnibus et in hilaritatem dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. +a te fortasse aliquis acceptam stipem ad deos+ FVLVI SPARSI. Scio, iudices, variis quemque causis ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio gloriae, quam ex damnato petierunt, provocavit, alios odia et simultates protraxerunt. non dubito fuisse quosdam, qui praemium peterent. ego omnibus ceteros impellentibus causis vaco. quae enim gloria est in tam sordido reo? quae simultates, ut non eas quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium, cum istum alant, qui se alere non possunt? [9] Non is est, qui rogare nesciat: etiam docere solet. Quos adfectus vestros optare debeam, nescio: si misericordiae propiores fueritis, crimina rei vobis ostendam; si severitati, reum: hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non (potest: non) habes totidem membra quot debes. Oblita feritatis placida velut fetibus suis ubera praebuisse fertur; sic lupa venit ad infantes, (ut) expectemus hominem. gratulor tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non incidit. Ergo tu, cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti? [10] 'Proxima' inquit 'die hic plurimum rettulit; faciendus est huic similis alter. hic satis rettulit; fiat et alius miser ad hoc exemplum.' 'Ite nunc' inquit 'et alimenta mihi quaerite. tu' inquit 'qui oculos non habes, per oculos rogato. tu' inquit 'qui manus perdidisti, per manus rogato. tu per illa membra, quae trahis debilia. per ea quisque, quae non habet, ambiat.' o miseros, qui sic rogant, miseriores qui rogantur! ecce nescioquis 'meus' inquit 'filius, si viveret, huic fortassis similis esset. numquid ego meum transeo?' alius 'potuit' inquit 'meus in eundem incidere dominum. quid, si incidit?' omnes omnibus congerunt, dum unusquisque timet, ne suo neget.