Latin
10.1.120 to 10.1.123
Seneca Maior, Controversiae 10.1.120-123
Not analysed yet
Pars altera. ARELLI FVSCI. 'Debilitasti' inquit; plus illis patres nocuerant. [11] LATRO sic divisit: an laesa sit res publica. primum, (in)quit, crimen constare oportet, deinde tunc reum quaeri. an laesa sit res publica, non solet argumentis probari; manifesta statim rei publicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus, si vectigalia deminuta. hoc damnum, quod tu obicis, (quis) videbat? dic mihi: quando rem publicam laesit? cum unum expositum debilitavit? atqui etiam qui occidit unum non tamen rei publicae laesae tenetur sed caedis; etiam qui duos, etiam qui plures. dic mihi, quis numerus efficiat, ut laesa videatur res publica. duo debilitantur: nondum res publica (laesa est. tres: nondum. ne si plures quidem debilitantur, laesa est res publica.) [iuvenes qui suadere infantes perdidit et infelices] 'potuerunt,' inquit, 'duces fieri': potuerunt et sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire. 'at tamen crudelem rem facit (qui sua de re infantes perdit et infelices mendicare cogit.' facit) et lanista, qui iuvenes cogit ad gladium, nec damnatur rei publicae laesae, et leno, qui cogit invitas pati stuprum, nec laedit rem publicam. ego non laudari reum desidero sed absolvi. noceat hoc illi, cum honores petet. potest aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus. [12] Deinde, an, si laesa est res publica, ab hoc laesa sit. non a me, inquit, sed a parentibus, qui proiecerunt. hic crudelis, ut multum illis abstulerit, vitam reddidit. contra ait: illi singulos exponunt, tu omnes debilitas; illi spem, (tu instrumenta vivendi) detrahis. Deinde, an teneatur rei publicae laesae, si fecit quod ei facere licet. non potest, inquit, ulla res lege damnari, quae lege (per)mittitur. si domum meam diruo, numquid dicis me rem publicam laedere? et poteras describere, quam inhumanum sit illos parietes maiorum in nostram usque perductos memoriam in hostilem modum deici. (numquid dicis,) si in agris meis arbusta succidere velim?