Latin
10.1.188 to 10.1.196
Seneca Maior, Controversiae 10.1.188-196
Not analysed yet
Sed nolo Romanos in ulla re vinci restituet aciem MVRREDIVS, qui dixit: pinge Triptolemum, qui iunctis draconibus sulcavit auras. Inter illos, qui de Prometheo corrupte aliquid dixerunt, et APATVRIVS locum sibi vindicat; dixit enim: +OTOGTO+ TO PUR EIS THEOUS PALIN CHLAPENAI. 6. FVR CONTIONE PROHIBEATVR. Quidam, cum divitem proditionis postulasset, noctu parietem eius perfodit, et scrinium in quo erant missae ab hostibus epistulae, sustulit. damnatus est dives. accusator contionari cum vellet, a magistratu prohibitus agit iniuriarum. [1] PORCI LATRONIS. Id solum sustuli, quod fur reliquisset. Nihil tam valde fur timui, quam ne dominus res suas non agnosceret. Fac mihi invidiam, pro(fer) furtum meum! Ago magis(tratui) tamen isti gratias, quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem summoveri non iussit. Ruentem civitatis statum unius parietis ruina reposui. MOSCHI. Sollicitus erat, ne quod perdiderat quaereretur. Indicium profiteor: multos furti conscios habeo. Ad illum tuli, illi ostendi: hoc furtum non solus habeo. Furtum est quod timet dominus agnoscere? Potui non esse pauper: habui quod magno venderem. teneo ecce epistulas, in quibus manifesta proditionis argumenta sunt, in quibus hostium consilia. te interrogo: si furtum est, repono? MVSAE. Furtum vocas, quod qui perdiderat negabat suum? furtum feci, sed hostibus. CLODI TVRRINI. Furtum vocas, quod qui perdiderat, supplicium tulit, qui subripuerat, praemium? utri permisisses loqui, si eodem tempore et fur venisset et dominus? Potui rem publicam magno vendere vel proditori. [2] ARELLI FVSCI patris. Mille navium duces furto Troiam cepistis. si bene furto evertuntur urbes, quanto melius servantur! Si non indicavero, cuius sit, nemo agnoscet. VIBI RVFI. Cuius ego, si potuissem, non parietem tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum totum consummavi officium: non est tam angusta res publica, ut ab uno opprimi possit.