Latin
10.1.197 to 10.1.201
Seneca Maior, Controversiae 10.1.197-201
Not analysed yet
CESTI PII. Nolite a me omnia exigere, quae scio; multa sunt, quaedam et in contione dicenda. Hoc furtum liberos vestros docete. Rogo vos, iudices, per furtum meum. Quotiens furtum meum protuli, tacet dominus. Ego fur? ecce altera iniuria! Non tu, inquit, perfodisti domum? tace, ego [non] ista melius narrare soleo. Non nego rem +precio ***(EXCERPTA CONTROVERSIARVM LIBRI DECIMI) Lugens divitem sequens filius pauperis 1. INIVRIVM SIT ACTIO. Quidam, cum haberet filium et divitem inimicum, occisus inspoliatus inventus est. adulescens sordidatus sequi divitem coepit; dives eduxit in ius eum et postulavit, ut, si quid suspicaretur, argueret. adulescens ait: 'accusabo, cum potero.' dives petens honores repulsus est. accusat iniuriarum pauperis filium. contradicit. Gratias diviti, quod quos odit iam reos facere contentus est. 'Non ambulabis' inquit 'eadem via, non calcabis vestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam vestem, non flebis invito me, non tacebis'; perieramus, si hic magistratus esset. Quod sordidatus fui, luctus est; quod flevi, pietatis; quod non accusavi, timoris; quod repulsus est, vestrum est. Honores patre meo (vivo) numquam petivit. Vitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc vitium habuisset et pater! Quando vobis non sordidati sumus? 'accusa' inquit; pauper divitem? Ambulare mihi arbitrio meo non licet. 'accusa', inquit 'reum perage, perora'. quis accusare sic loquentem potest? 'cur' inquit 'me sequeris?' aliud ergo pauperes iter, aliud divites habent? Quisquis percussor fuit, quasi dives spolia contempsit. Mortuo patre meo �metuo enim, ne quis se laedi putet, si dixero occisum. 'Sordidatus' inquit 'fles'; quid aliud facere possum occisi pauperis filius? Quid accusanti fecisset qui persequitur tacentem? 'Quare' inquit 'sequeris me?' ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi. Eum accusatorem habeo, qui se reum non esse miratur. 'Cur non agis?' quia adeo non metuis, ut cogas. Sordidatus sum. quod reo licet, lugenti non licet? An ne lugebo quidem quem vindicare non possum? Non erat in illo praeda, quam grassator adpeteret; erat summa virtus, contumax adversus fastidium divitiarum innocentia. haec ab inimico petita sunt spolia. Quis caedem machinatus est? scire non possum; quod dissimulari non potest, scio, quis optaverit. Et tu dives inimicus es et ille inspoliatus inventus est; non est, cur accusem, sed est, cur suspicer.