Latin
10.1.45 to 10.1.50
Seneca Maior, Controversiae 10.1.45-50
Not analysed yet
[4] FVLVI SPARSI. Necesse fuit mihi fortiter militare: pugnandum habebam non imperatori tantum sed patri. Si tu vicisses, diceretur: 'patri cessit, abdicationem enim timuit.' Solebas semper optare, ut contingeret tibi filium habere meliorem. Iudicium vocas duplicem domus nostrae triumphum? [5] CLODI TVRRINI. Tu Mucio diceres: 'non est, quod ostendas istam manum', tu Scipioni post deletam Carthaginem: 'tace'? loquax est virtus nec ostendit se tantum sed ingerit. Aiunt ecce nunc quidam: 'cessit pater filio et in hoc abdicat, ut videatur verum fuisse certamen'. Opta, pater, ut et a nepote vincaris. 'Postea' inquit 'pugnare fortiter poteris'; unde scio? vulneribus me senem feci. Quis te felicior? tu omnes vicisti, te filius. Quanto honestius modo pater et filius inter se contenderunt, honestiorem facturus victum uter vicisset! [6] Dubito quid faciam: taceam? sed silentium videtur confessio. narrem virtutes meas? sed illud quoque mihi novum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non (prodest). Processi in aciem coram patre: 'fortiter' inquit 'pugna; turpe est adulescenti vinci a sene.' Avidus sum gloriae; hoc si vitium est, paternum est. Fortis sum; numquid improbas, pater? at iam abdicabis, si di(xe)ro: 'fortissimus sum'. dicam tamen audaciter: 'fortissimus sum' nec timeo in ea civitate hoc crimen, in qua fortes etiam senes novimus. [7] IVLI BASSI. Ad te quoque ignominiae meae pars redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando victus es. ARELLI FVSCI patris. Ignosce; iuvenis erravi. ambitiosus non ero, cum senex fuero. GAVI SILONIS. Vtrum putas vicisse? ego praemium tantum habeo, tu et praemium et virum fortem. [8] (Divisio. ***sic divisit: an filius abdicari possit propter id, quod per)mittente lege fecit. nemo, (inquit), in eadem re et habet legem et timet. contra ait: si quid fecerit, quod non licet, lex vindicabit; si quid, quod licet, sed non oportet, pater. non quaeritur de scelere filii sed de officio. deinde: utatur sua quisque lege. tibi illud licuit; et mihi hoc licet. abdicare liberos liceat. est aliqua lex, quae filio patrem praeferat. si potest abdicari etiam propter id, quod lege permittente fecit, an abdicari [etiam] propter hoc non possit, quo praemium accepit. non potest, inquit, in ea re privatim puniri, in qua publice honoratur. eidem rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de victoria, de summa virtute quaeritur. non potes propter hanc legem filium abdicare, propter quam a filio victus es. [9] si potest abdicari, an debeat. hoc (in haec) divisit: an, etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est. deinde, an contendere debuerit. tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut virum fortem vincere aut a filio vinci? si non debuisset contendere, non vicisset. et potuit fieri, ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet, qui nunc non processit, quia sciebat nihil sibi profuturum, si te vicisset, cum deberet a filio tuo vinci. nulla laus tua fuisset; apparuisset enim illam victoriam non viri fortis fuisse sed patris. silentio virtutes vestrae transissent; nunc illustratae sunt, dum conferuntur.