Latin
10.1.51 to 10.1.60
Seneca Maior, Controversiae 10.1.51-60
Not analysed yet
[10] TVRRINVS hoc loco belle dixit: plures tibi invidere coeperunt, postquam victus es. itaque novi generis res accidit: filius vicerat, omnes aiebant: 'o felicem patrem!' Novissimam quaestionem fecit: an, etiamsi quid iudicio peccavit, praemio emendaverit. Hoc loco dixit GALLIO illam sententiam, quae valde excepta est: cum diu deprecatus esset, ait: si nihil prof(ec)ero, quid me facturum putas? ad templa iturum aut ad deos supplicem? ad statuas tuas confugiam. [11] SILO POMPEIVS temptavit et in hac controversia illam quaestionem, quam in omnibus virorum fortium abdicationibus putabat esse temptandam: an vir fortis abdicari possit. aiebat in nulla magis controversia illam posse tractari. non potes, inquit, eum abdicare, qui te potest vincere. miraris, si patri hac lege subducitur, qua et comparatur et praefertur? [12] Colorem pro adulescente GALLIO illum (in)duxit: (concurrerunt ad) me, inquit, iuvenes; aetatis causa agi videbatur. Cum dubitarem, exaudivi nescioquem dicentem: 'nihil agis. ego tibi cedo, illi non cedo.' CESTIVS hoc colore usus est: putasse se ipsi patri honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in foro inspici. MONTANVS VOTIENVS ait: cogitavi non quid imperares, sed quid praecepisses; dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Invidiosa omnibus in illo iudicio fortuna tua videbatur, cum quaereretur, utrum pugnasses felicius an genuisses. Non est, quod me putes visum illis fortiorem: decepti sunt, pater, iudicaverunt non quod erat sed quod te malle crediderunt. [13] ARGENTARIVS ait: occasionem benefici quaesivi, non concupivi accipere praemium. honor ad utrumque pervenit: alter praemium habet, alter accepit. FVSCVS ARELLIVS pater ait: si navigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. hanc rem imperabas difficilem forti viro, vinci. BLANDVS hoc colore narravit: pater mihi obicit, quod illi in una re non cesserim. ego multiplicabo crimina mea: numquam illi, quotiens recte faciendum fuit, cessi. semper volui videri frugalior, videri volui laboriosior, nam cum ad vires ventum erat, etiam ipse cedebat. Non ego illum vincebam sed aetas.