Latin
Book 2, lines 2.1.157-2.1.163
Seneca Maior, Controversiae 2.1.157-163
Not analysed yet
IVLI BASSI. Aiebat tyrannus: ure, caede ventrem.
ARGENTARI. 'Caede ventrem, ne tyrannicidas pariat.'
[8] TRIARI. Non ex formula natura respondet, nec ad praescriptum casus obsequitur. semper expectari fortuna mavult quam regi. aliubi offendit[ur] improvisa segetum maturitas, aliubi sera magno fenore moram redemit. licet lex dies finiat, natura non recipit. Aiebat tyrannus: 'indica, nulla tua culpa est'; (tacet.) caeditur; tacet. uritur; tacet. autrum putas mirandum esse, tuum tyrannicidium an huius silentium? Expectasse aliqua per longum tempus maritum dicitur; quanta laus est servasse, cum expectasse tanta sit! alia desiderio viri attonita in ardentem rogum se misisse; haec non cum viro arsisset, quae pro viro arsit? alia pro incolumitate mariti vicaria morte decidit; creditisne hanc in tormentis oppressam morte ***amplius pro viro praestitisset, si quid amplius exegisset tyrannus?
[9] MARCELLI. (Si) quid tamen [qui] peccasset in partu, ignosci ei posset. nupserat enim isti occupato. Crudelior es etiam illo, quem occidisti, tyranno: ille torsit sed dimisit ad virum.
ALBVCI SILI. Vicerat saevitiam patientia: deerat iam sanguis, sup(er)erat fides; aliquando proiecta est. descrebatur distortis manibus, emotis articulis; nondum in sua membra artus redierant. talem uxorem tortor dimisit ad partum? Ingratus vocabatur, quod in praemio nullam uxoris fecerat mentionem. 'Res tuas tibi habe': inicere debuit manum et ipsum te inter res suas trahere: nihil amplius patri debes quam uxori. Mihi crede, maius fuit tyrannicidium pati quam facere.
[10] Pars altera. ARGENTARI. 'Ego tamen torta sum': merito obiceres, nisi vindicassem.
FVLVI SPARSI. Vobiscum, iudices, loquor: (quid faciam? non agam gratias, quod (non) indicavit uxor? timeo, ne vobis ingrati iam) ***(Divisio ***quaestionem in hac) controversia hanc reum facere primam, si materia patitur: 'non accepi (beneficium' ant 'accepi) quidem sed reddidi' aut 'accepi quidem sed non potui reddere' aut isto novissime confugere: 'non, quisquis non reddidit beneficium, ingrati tenetur; animus aestimandus est non reddentis.' POLLIO ASINIVS aiebat numquam temptandam esse quaestionem primam, (nisi) manifesto obtineri posset, qua negamus nos beneficium accepisse: perit tota causa, nisi in hoc vicit. apparet enim ingratum (es)se, qui ne fatetur quidem se accepisse beneficium. [11] GALLIO noster putat, quotiens possit, hoc auferendum adversario; quotiens non possit, concutiendum; quotiens ne hoc quidem pos(sit), ita transeundum, quasi donemus et possimus quidem facere controversiam sed nolimus. idem ATTICO DIONYSIO, Apollodori discipulo, placuit; hoc ille amplius: quotiens non potuerimus, aiebat, an beneficium acceperimus, controversiam facere, de modo faciamus: non esse tam magnum, quam ille dicat; sicut in criminibus facimus, quotiens negare non possumus: esse quidem crimen illud fatemur sed leviore poena dignum, quam accusator arguat.