Latin
Book 2, lines 2.1.164-2.1.167
Seneca Maior, Controversiae 2.1.164-167
Not analysed yet
[12] LATRO in hac controversia non dubitabat facere primam quaestionem, an beneficium dederit. hoc in haec divisit: etiamsi scisti de tyrannicidio viri nec indicasti, non est beneficium scelus non facere. deinde, ne scisti quidem: non enim tibi indicavi nec tam magnum consilium, virilibus quoque animis grave, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere, quod nescit. (alteram fecit:) etiamsi dedit beneficium, an receperit. occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi: ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi, ubi torserat. dices me rei publicae causa fecisse: et tu rei publicae causa tacuisti. (tertiam fecit: an ob id) tutus sit, quod lege fecerit. deinde ultima aequitatis tractatio: an quod fecit facere debuerit. [13] hoc divisit in duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit.
Novi declamatores post Moschum Apollodoreum, qui reus veneficii fuit et a Pollione Asinio defensus damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in hac controversia fecerunt: an inter viros et uxores data beneficia ingrati lege teneantur: non est beneficium sed officium facere quod debeas. (quid,) si filius patri se dicat beneficium dare? hanc quaestionem (fecit) et GALLIO noster.
BLANDVS in ultima parte controversiae, qua de re publica disputatur, quaestionem fecit, an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide: illud tempus non debet imputari quasi sterili, quo matres etiam editos partus abominatae sunt. illud tempus imputetur feminis, (quo) rei publicae pariunt, non tempus quo tyranno. huic subiecit, an, etiamsi aliis imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat.
[14] LATRO ex suo more has non quaestiones putabat sed membra illius ultimae partis ex aequitatis quaestione pendentis. an (ne) sterilis quidem, altius repetit: [a] non quaecumque quinquennio non peperit sterilis est. quid enim, si vir alicuius afuerit toto paene quinquennio? peregrinatio viri imputabitur? quid, si vir aegrotaverit? si hic maritus a tyranno tortus inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, imputari debuit quinquennium? quaeris quare non peper(er)it? tyrannis erat, nemo non cum parentibus suis querebatur, quod natus esset. hic quod torta est, hic quod maritus occupatus tyrannicidio non vacavit in uxoris voluptates.