Latin
4.1.21 to 4.1.26
Seneca Maior, Controversiae 4.1.21-26
Not analysed yet
Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum. Pervenit ad patrem, non pepercit eius pudori. at ego querebar, quod absenti fecit iniuriam. Non possum ob hoc abdicari, quod lege factum est. Non potuisti, pater, de iniuria iudicare, quam non noveras. Multa nobis extorquentur, quae nolumus scribere; et tu in ea fortuna eras, in qua posses iniuriam accipere, et ille is erat, qui etiam in patria facere iniuriam posset. Quia sciebat malam, causam suam egit apud eum, qui illam non noverat. Redit superbus, iubebet nos optare nuptias, cogebat; videbatur sic et illic coegisse. Aliquid tamen epistulis consecutus est: nemo umquam tardius perit. Collegit ingentem numerum perditorum, expugnavit domum, vexavit puellam. haec tibi raptor non narraverat. Extra. LATRO aiebat semper invisum esse, qui reum alium pro se subiceret. non oportere hic derivari factum in sororis voluntatem. qui defendit, inquit, crimen, auditur tamquam reus; qui transfert, tamquam accusator. malo autem loco est qui habet rei fortunam, accusatoris invidiam. ASINIVS POLLIO dicebat colorem in narratione ostendendum, in argumentis exequendum. non prudenter facere eos, qui in narratione omnia instrumenta coloris consumerent, nam et plus illos ponere quam narratio desiderasset et minus quam probatio. Armis sepulchri victor 4. SEPVLCHRI VIOLATI SIT ACTIO. Bellum cum esset in quadam civitate, vir fortis in acie armis amissis de sepulchro viri fortis arma sustulit. fortiter pugnavit et reposuit. praemio accepto accusatur sepulchri violati. Arma vix contigeram; secuta sunt. Haec si sumo, arma sunt; si relinquo, spolia. Vidisses vere violari sepulchrum, si illo venisset hostis. Vterque quod alteri deerat commodavimus: ille viro arma, ego armis virum. Res publica multum consecuta est, vir fortis nihil perdidit. Necessitas est quae navigia iactu exonerat, necessitas quae ruinis incendia opprimit; necessitas est lex temporis. Quicquam non fit legitime pro legibus? Melius cum ipso sepulchro actum est, in quo notiora sunt iterum arma victricia. Pro re publica plerumque templa nudantur et in usum stipendii dona conflamus.