Latin
4.1.27 to 4.1.30
Seneca Maior, Controversiae 4.1.27-30
Not analysed yet
Pars altera. Reum habemus in proelio inertem, in fuga audacem, turpem non minus patrocinio quam crimine: arma sua perdidit; hoc excusare non poterat, nisi aliena rapuisset. aliena rapuit; hoc excusare non poterat, nisi sua perdidisset. Arma victricia, arma consecrata diis manibus, arma quae te quoque fecerunt virum fortem. 'Reposui' inquit 'arma'; gloriatur, quod non et illa perdiderit. 'Non teneor lege, quia reposui.' tam teneris hercule, quam qui vulneravit aliquem, licet vulnus sanaverit, quam qui subripuit aliquid, licet reddiderit deprehensus. Non est hoc illi crimen propter virtutem donandum: iam gratiam virtuti rettulimus; praemium consecuta est. Aequos esse nos convenit: unum virum fortem honoravimus, alterum vindicemus. Privignus medicus 5. Abdicavit quidam filium. abdicatus medicinae studuit. cum pater aegrotaret et medici negarent posse sanari, sanavit. reductus est. postea aegrotare noverca coepit. desperaverunt medici. rogat pater filium, ut curet novercam. nolentem abdicat. contradicit. Quo pacto istud evenit, ut abdicatione mea pater aegrotaret, reditu noverca? Pietati cessere morbi. Medicinam relinquo, multum laboris, multum vigiliarum; adice huc et quod qui sanantur ingrati sunt. Et medicus possum decipi et non possum privignus excusari. 'Eundem' inquit 'medici morbum esse dicunt'; nempe illi qui negaverunt te posse sanari. Ego vero cedo domo, si fateris illam sic posse sanari. Timeo fortunam; imputabitur mihi, si quid acciderit. Ecce tu me non posse non credis. omnes medici negant, et nunc diligentiores fuerunt, quia in te decepti sunt. Non sum tantae scientiae quantae videor: magnis praeceptoribus opus est; ego abdicatus studui. quaeris, quomodo te sanaverim? non tibi medicus sed filius profui. desiderio laborabas; gratum tibi erat quidquid meis manibus acceperas. ut primum intravi, recreatus es; quid in te curandum esset, adverti. haec non eodem morbo laborat. multa sunt dissimilia: sexus, aetas, animus. Nihil magis aegris prodest quam ab eo curari, quo volunt. Temerariis remediis graves morbi curantur, quibus uti non audeo in noverca.