Latin
4.1.31 to 4.1.38
Seneca Maior, Controversiae 4.1.31-38
Not analysed yet
Extra. Non oportet adulescentem quicquam novercae suscensere; alioqui odit et gaudet. ferendus est adulescens, si se excusat, non est, si ulciscitur. Pars altera. Lugendum est, flendum est; in hoc me servasti? Hostis aliquando vulnus sanavit quod fecerat, ob hoc maxime, quia alius sanare non poterat. Negant posse sanari, nemo suscipit; nemo enim vult curationem filio praeripere. Extra. POLLIO dicebat: inter patres et filios id solum iudex putat licere quod oportet. Indiscreti filius et privignus 6. Quidam mortua uxore, quae in partu perierat, alteram duxit, puerum rus misit. ex illa subinde filium sustulit. utrumque puerum ruri educavit. post longum tempus redierunt similes. quaerenti matri, uter eius sit, non indicat. accusatur ab ea malae tractationis. Quid fletis, pueri? securi estote: non memini. iam lites sunt et nondum indicavi. Qualis eris noverca, quae sic fieri cupis? Alter tuus est, alter tui frater est, et, si per te licuerit, neuter privignus est. Dum alterius vis esse mater, utriusque es noverca. Si coegeris, mentiar: non mater sed noverca decipieris. Hos ipsa noluit natura distingui. Indicarem, nisi tam pertinaciter quaereres. Hic tuus est. quid alterum novercalibus oculis intueris? ille tuus est. Vni tibi contigit, ut habeas privignum et non sis noverca. Pars altera. Malae tractationis agit; filius enim rus ablegatus a patre et educatus est sic, ut ignotus esse posset et matri. Tibi rediit uterque filius, huic uterque privignus. Eo crudelius filio caret, quo propius accessit. Times huius iniquitatem, cum iniquus ipse magis ames eum, cui alterius donare vis matrem, quam cui non vis suam reddere. Extra. Quod ad colorem pertinet viri, HISPO ROMANIUS et SILO POMPEIVS hoc usi sunt: nescio et ideo non indico. quidam miscuerunt et utroque usi dixerunt: nescio, sed etiamsi scirem, non indicarem, quod LATRO et CESTIVS. sed ASINIVS POLLIO neutrum colorem probabat: si dicit, inquit, 'nescio', nulli fidem facit; uxor ipsa non quaereret ab illo, nisi ille scire posset. dici enim contra virum potest: quaere a nutrice, a paedagogo. verisimile non est neminem domi esse, qui sciat. ille autem mixtus color utrumque corrumpit, et ignorantis fidem et non indicantis fiduciam. nam cum dicit 'etiamsi scirem, non indicarem', efficit, ut illum scire iudex putet; cum dicit 'nescio', efficit, ut videatur indicare debere, si scit. ipse autem hoc colore usus est, quem aiebat simplicissimum: scio, sed non indico, quia pueris hoc utile est, et tuo filio: magis amaturus sum eum, qui matrem videbitur non habere.